Abecedarium

Abecedarium sive alphabetum est litterarum aliarumve notarum series statuto ordine digesta. Abecedario plerumque litterae alicuius linguae, sicut Graecae aut Russicae, enumerantur. Constat ordinem alphabeticum ad multas res utilem esse, ut puta ad lemmata in encyclopaediis, vocabulariis variisque aliis indicibus reperienda.

A Specimen fontium typicorum et linguarum, a Gulielmo Caslon, litterarum conditore, factum; ex Cyclopaedia (1728).
Specimen scripti Proto-Sinaitici, unius ex primis (et fortasse primum) scriptis phonemicis.
Alphabetum Graecum in cylice inscriptum.

In quibusdam abecedariis obsoletas invenimus litteras, quae in solitis inscriptionibus non dantur. Exempli gratia, quaedam abecedaria Etrusca adhibent litteras B, D et O, quae designant appellationes litterarum non in lingua Etrusca praesentium quaeque ergo non inveniuntur in Etruscis inscriptionibus. Alia, ut quae invenimus in Safaiticis inscriptionibus, redigunt litteras ordinibus diversis, unde videtur fuisse instructio litterarum aliquantulum fortuita.

Ex temporibus Romanorum, abecedaria satis multa exstant, nempe in tabellis quibus utebantur lapicidarum discipuli. Ex temporibus Christianorum non tam multa exceptis duobus vasis Carthagine inventis, sed exstant etiam lapides in catacumbis litteris A, B, C, ceteris, inscripti. Nonnumquam litterae ordine leguntur qui studiosos obstupefacit, sicut quae repertae sunt in sepulcro Sancti Alexandri, in via Nomentana sito, huius modi:

   AXBVCTESDR . . . . . .BCCEECHI   EQGPH. . . .M MNOPQ   RSTVXYZ

Videtur hoc fuisse exercitamentum quoddam, quod potest comparari cum Lucii Cassii Caeciniani denario, in quo inscriptio est sic:

       AX, BV, CT, DS, ER, FQ, GP, HO, IN, KM 

Hieronymi gratias possumus huiis arcani sensum extricare. Refer enim ipse discipulos, ut memoriam exercerent, discere debuisse abecedarium bifariam, iunctis A cum X et ita porro.

Lapis Romae anno 1877 repertus, qui originem ducit a saeculo sexto vel septimo, videtur in usu fuisse in schola quadam ut exemplar quo disceretur abecedarium, quod durationem demonstrat antiquorum docendi morum.

Aevo Medio abecedaria inveniuntur in ecclesiis, monasteriis, aliisque aedificiis ecclesiasticis.

Abecedariis attribuebantur vires supernaturales. Litteraeque sensús arcanos habebat devotorum interpretatione. Notae sunt series ABRACADABRA et SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS, quae a talibus exercitamentis litterarum originem ducunt.

Extant etiam carmina psalmique abecedarii, sicut Psalmus 119, cuius alii versus aliis incipiunt ordine litteris.

Sensu abstracto, abecedarium est systema litterarum alicuius linguae quod potius vocatur alphabetum.

Abecedarium Latinum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Latinum.
Usus abecedarii Latini in papyro.

Abecedarium Latinum in multis linguis usurpatur quarum multae etiam alias litteras habent quae abecedario cognatae sunt, e.g. alphabetum Nordicum.

Abecedarium Latinum litteras magnas et parvas habet, velut A et a, B et b, C et c, etc. In antiquis temporibus homines non nisi litteris magnis scribebant, quae autem alias in formas variabantur cum in papyro scribebatur.

Abecedarium Latinum habet:

  • Sed nomina litterarum nonnumquam ab his discrepuntur. Posterius novae litterae his accederunt-
    • i triplicatus est: i, j, y
    • u triplicates est: u, v, w
  • Aliis linguis et alterae litterae adduntur.

Abecedarium Nordicum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Nordicum.

Sueticophoni utuntur Abecedario Nordico tribus litteris ä, ö , å additis quae eos sonos designant, qui Abecedarium Phoneticum Internationale notis æ, ø, o notantur.

Abecedarium Graecum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Graecum.
Abecedarium Graecum
Α α AlphaΒ β Beta
Γ γ GammaΔ δ Delta
Ε ε EpsilonΖ ζ Zeta
Η η EtaΘ θ Theta
Ι ι IotaΚ κ Cappa
Λ λ LabdaΜ μ My
Ν ν NyΞ ξ Xi
Ο ο OmicronΠ π Pi
Ρ ρ RhoΣ σ ς Sigma
Τ τ TauΥ υ Ypsilon
Φ φ PhiΧ χ Chi
Ψ ψ PsiΩ ω Omega
systema numerale
αʹ 1ιʹ 10ρʹ 100
βʹ 2κʹ 20σʹ 200
γʹ 3λʹ 30τʹ 300
δʹ 4μʹ 40υʹ 400
εʹ 5νʹ 50φʹ 500
ϝʹ ϛʹ στʹ 6ξʹ 60χʹ 600
ζʹ 7οʹ 70ψʹ 700
ηʹ 8πʹ 80ωʹ 800
θʹ 9ϙʹ ϟʹ 90ϡʹ 900
  • Α, α alpha
  • Β, β beta
  • Γ, γ gamma
  • Δ, δ delta
  • Ε, ε epsilon
  • Ζ, ζ zeta
  • Η, η eta
  • Θ, θ theta
  • Ι, ι iota
  • Κ, κ cappa
  • Λ, λ labda (non lambda)
  • Μ, μ my
  • Ν, ν ny
  • Ξ, ξ xi
  • Ο, ο omicron
  • Π, π pi
  • Ρ, ρ rho
  • Σ, σ sigma
  • Τ, τ tau
  • Υ, υ ypsilon
  • Φ, φ phi
  • Χ, χ chi
  • Ψ, ψ psi
  • Ω, ω omega

Abecedarium Hebraicum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Hebraicum.
litteruladerivatussonus
אalephe bove derivatus est.a
בbethe domo derivatus est.b
גgimele camelo derivatus est.g
דdalethex ianua derivatus est.d
הhee cavo aeris derivatus est.h
וvaue clavo derivatus est.v
זzaiinex armis derivatus est.z
חhethe saepto derivatus est.h (durus)
טtethe serpente derivatus est.t
יiode manu derivatus est.i
כ, ךcaphe manus cava derivatus est.c
לlamede stimulo derivatus est.l
מ, םmemex aqua derivatus est.m
נ, ןnune pisce derivatus est.n
סsameche palude derivatus est.s
עhainex oculo derivatus est.a
פ, ףpeex ore derivatus est.f
צ, ץtsadeex unco derivatus est.ts
קcophex occipite derivatus est.q
רrese capite derivatus est.r
שsine dente derivatus est.s
תthaue cruce derivatus est.t

Abecedarium Arabicum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Arabicum.
Abecedarium Arabicum
ا Alifب Beh

Abecedarium Cyrillicum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Cyrillicum.
Abecedarium Cyrillicum
АБВГҐДЂ
ЃЕЁЄЖЅЗ
ИІЇЙЈКЛ
ЉМНЊОПР
СТЋЌУЎФ
ХЦЧЏШЩЪ
ЫЬЭЮЯ  
Litterae non slavicae
ӐӘӔҔӖҒӀ
ӁҖӜҘӞӠӢ
ӤҠҚҞҜҢҤ
ӨӦҦҪҶҸӴ
ҼҾҨҲҺҬҴ
ӲӮҮҰӰ  
Litterae antiquae
ҀѸѠѾѺѢІА 
ѤѦѪѨѬѮѰ
ѴѶѲ    

Аа [a]

Бб [b]

Вв [v]

Гг [g]

Дд [d]

Ее [jɛ]

Ёё [jo]

Жж [ʐ]

Зз [z]

Ии [i]

Йй [j]

Кк [k]

Лл [l]

Мм [m]

Нн [n]

Оо [o]

Пп [p]

Рр [r]

Сс [s]

Тт [t]

Уу [u]

Фф [f]

Хх [x]

Цц [ts]

Чч [tɕ]

Шш [ʂ]

Щщ [ɕɕ]

Ъъ Indicates non-palatalization

Ыы [ɨ]

Ьь [ʲ]

Ээ [e]

Юю [ju]

Яя [ja]

Abecedarium Uncialis Minuscula

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Uncialis Minuscula.

λφcδŧƒζηıкﺎλ\λıοŗфŗζςтυςζζς∫

Abecedaria ficticia

Pars poematis quenya Namárië in tengwar suo abecedario et transcriptu Latino.

Nonnulla opera in cultura populari habent abecedaria ficticia quae ad varias linguas simulatas saepe adhibentur. Notissima abecedaria ficticia sunt e.g. tengwar, aurebesh, abecedarium klingon, Antiquorum abecedarium, et abecedaria Hylian. Multa opera etiam varii typi abecedarii Latini habent.

Tengwar ad linguam quenya in J.R.R. Tolkien Terra Media utitur. Forma pulchra habet ubi litterae curvatae et aut cursivae aut non sunt. Aurebesh in Star Wars ad linguam Anglicam utitur et formam futuram habet. Abecedarium klingon in Star Trek litteras infestas et aceras habet, ad Klingon sermoni barbarico usum. Abecedarium Antiquorum in Stargate, aut Ancients Anglice, forma quadratica consistit et ad eorum linguam adhibetur, in lingua Latina archaica ficticia fundatam. Varia abecedaria Hylian in The Legend of Zelda sunt ubi in variis ludis electronicis apparent, et ad varias linguas Hylian adhibentur, quas non sunt sed in modo linguae Anglicae monstrantur.

Nexus interni

Bibliographia

  • Briquel-Chatonnet, Françoise. 2005. La Révolution de l'alphabet. Les collections de l'Histoire, 29.
  • Coulmas, Florian. 1989. The Writing Systems of the World. Blackwell. ISBN 0-631-18028-1
  • Daniels, Peter T.; Bright, William (1996). The World's Writing Systems. Oxford University Press. ISBN 0-19-507993-0 
  • Day, Lewis F. 1906, 1991. Alte und neue Alphabete: Ein Streifzug durch die Welt der Lettern. Postscriptum a von Hans A. Halbey. Dortmundi: Harenberg Edition. ISBN 978-3-88379-603-1.
  • Driver, G. R. (1976). Semitic Writing (Schweich Lectures on Biblical Archaeology S.) Ed. 3a, retractata. Oxford University Press. ISBN 0-19-725917-0 
  • Haarmann, Harald (2004). Geschichte der Schrift (2a ed.). Monaci: C. H. Beck. ISBN 3-406-47998-7 
  • Hoffman, Joel M. (2004). In the Beginning: A Short History of the Hebrew Language. NYU Press. ISBN 0-8147-3654-8 
  • Logan, Robert K. (2004). The Alphabet Effect: A Media Ecology Understanding of the Making of Western Civilization. Hampton Press. ISBN 1-57-273523-6 
  • McLuhan, Marshall; Logan, Robert K. (1977). Alphabet, Mother of Invention. Etcetera 34:373–383
  • Millard, A. R. (1986). "The Infancy of the Alphabet". World Archaeology 17 (3): 390–398 
  • Ouaknin, Marc-Alain; Bacon, Josephine (1999). Mysteries of the Alphabet: The Origins of Writing. Abbeville Press. ISBN 0-7892-0521-1 
  • Powell, Barry (1991). Homer and the Origin of the Greek Alphabet. Cambridge University Press. ISBN 0-521-58907-X 
  • Powell, Barry B. 2009. Writing: Theory and History of the Technology of Civilization. Oxoniae: Blackwell. ISBN 978-1-4051-6256-2.
  • Sacks, David (2004). Letter Perfect: The Marvelous History of Our Alphabet from A to Z. Broadway Books. ISBN 0-7679-1173-3 
  • Saggs, H. W. F. (1991). Civilization Before Greece and Rome. Yale University Press. ISBN 0300050313 
  • Willberg, Hans Peter. 2001. Wegweiser Schrift. Moguntiaci: Verlag Hermann Schmidt. ISBN 3-87439-569-3.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad abecedarium spectant.