Affixum

Affixum[1] est morphema quod radici vel stirpi verbi praefigitur aut suffigitur.[2] Quo termino praefixa, sicut comparant, a suffixis, sicut comparant distinguuntur. In lingua Latina praefixis (nec non suffixis) nova verba derivantur, suffixis nomina casibus, numeris, generibusque declinantur, verba autem modis, temporibus, personis, numeris, generibusque coniugantur.

Species affixorum

  • / Multae res addendae sunt!
  1. Praefixum, quod morphemati praefigitur
  2. Suffixum, quod morphemati suffigitur
  3. Infixum, quod morphemati inseritur
  4. Circumfixum
  5. Interfixum, quod ipsum significatione carens duo morphemata conectit (sicut Francice a-t-il)

Praesertim linguae agglutinativae affixorum multitudine instructae sunt.

affixumexemplum
praefixuminpar
suffixumpapaveris
infixumfrango
interfixummagniloquus

Notae

Nexus interni

Bibliographia

  • Fromkin, Victoria; Rodman, Robert & Hyams, Nina. 2013. An Introduction to Language. Tenth edition. Wadsworth.
  • Radford, Andrew. 1999. Linguistics. An introduction. Cambridge University Press.