Bellus cantus

Bellus cantus (Italice bel canto 'cantus pulcher')[1] est notio plerumque operae musicaeque sacrae adhibita, cui sunt variae significationes multis explanationibus subiectae.[2] Primus verbi bel canto in Italia saeculo septimo decimo exeunte usus incidit cum urbano cantus exemplari adhiberetur quod se inter amatores musicae operaticae et sacrae ibi evolvebat. Inter compositores belli cantus sunt Vincentius Bellini, Caietanus Donizetti et Ioachimus Rossini. Verbum autem in usum latum medio saeculi proximi venit, cum opera seria, aria de capite, voxque castratorum erant flores aetatis.

Ioachimus Rossini, compositor aetatis belli cantus. Pictura Vincentii Camuccini circa 1815.

Bello cantui medio saeculo undevicensimo fuit significatio disertior cum vetustius exemplar vocale Italicum a vehementioribus minusque suavibus cantus modis distingui coeperet. Hi novi cantus modi orti erant ob operas crescentes, quae tum erant magnificentissimae, plurimis cantoribus contra maiores densioresque adiunctiones orchestrales in theatris maioribus; sed tamen "dictionaria nec musica nec generalia [verbum bel canto] usque post 1900 definire conata sunt."[3] Verbum saeculo vicensimo uno incertum ambiguumque manet, atque saepe nostalgice ad evocandam amissam cantus memoriam recordatur.[4]

Historia verbi et variae definitiones

Verbum bellus cantus ut hodie intellegitur ad modum vocalem spectat qui in Italia ortus est, per plurimum Europae per saeculum duodevicensimum obtinebat, et genere minus elaborato sed iam regnanti usque circa 1840 moratus est. Inter signa modi belli cantus fuerunt:

  • productio ligata (Italiane legato) omnem per ambitum (sine suturis) cantoris
  • usus qualitatis levis in ambitibus vocalibus altioribus
  • ars agilis et flexibilis, quae ornamenta perornata conficere potest
  • facultas faciendarum celerum accuratarumque divisionum
  • consonantes aspiratae et vibratum laxum vitatum
  • dictio limpida

Notae

Bibliographia

Alii fontes

Commentarii

Res digitizatae

  • "Bel Canto" Tituli ex Archivo Interretiali (e.g. Giovanni Battista Lamoperti, The Technics of Bel Canto)
  • Garcia, Manuel, et Beata Garcia, conv. 1894. Hints on singing. Ed nova ed retractata. Londinii: E. Ascherberg. Downloadable versions at the Internet Archive: [1]
  • Greene, Harry Plunket. 1912. Interpretation in Song. Novi Eboraci: The Macmillan Company. Downloadable versions at the Internet Archive: [2]
  • Lehmann, Lilli, et Richard Aldrich, conv. 1902. How to sing. Novi Eboraci: Macmillan & Co. Ltd. Downloadable versions at the Internet Archive: [3]
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes