Europa

continens

Haec pagina continentem Europam explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Europa" appellatur, vide Europa (discretiva).

Europa
Area10 180 000 km2
Numerus incolarum738 200 000 (2010)
Spissitudo incolarum72.5/km2
Nomen incolarumEuropaeus


Zona temporalisUTC ad UTC+6
Dominium interretiale.eu (Unio Europaea)

Europa,[1] notio ex aevo classico superstes, est continens quae occidentalissimam Eurasiae regionem comprehendit. Plerumque ab Asia dividitur ad orientem a divisionibus siccitatis montium Uralium et Caucasi, Rhymni, marium Caspii et Ponti, atque viarum aquaticarum quae maria Pontum et Aegaeum adligant.[2] Finitur Europa ab Oceano Arctico et aliis aquae corporibus ad septentriones, Oceano Atlantico ad occidentem, Mari Mediterraneo ad meridiem, et Ponto viisque aquaticis conectis ad meridio-orientem. Fines autem omnis Europae sunt aliquantulum libidinosi, quia vocabulum praecipue graphicum physicum elementa culturae et rerum civilium accommodare potest. Andreas Kaplan definit Europam continentem plurimas culturas diversas coniungentem minimum inter semetipsas distantes.[3]

Superficies Europaea minime proxima continentis terrae spatio est, quae 10 180 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit; haec area terrae aequor duarum centesimarum continet. Australiae est unicae continentium maior, sed de populatione est tertia a maximo, Asiam et Africam sequens, populo circa 710 000 000, undecim centesimae numeri civium omnis orbis terrarum.

Europa, praesertim Graecia antiqua, est natalis culturae Occidentalis locus[4], quae magni momenti erat in rebus orbis terrarum post saeculum quintum decimum, praecipue post initium colonialismi. Inter saecula sextum decimum et vicensimum, civitates Europaeae Americas, plurimum Africae, Oceaniam, et magnas Asiae regiones varia tempora moderatae sunt. Ambo bella orbis terrarum Europam vehementius dixerunt, deminutionem Europae Occidentalis in rebus orbis terrarum ante medium saeculum vicensimum magnopere efficientia, cum Civitates Foederatae et Unio Sovietica auctoritatem habere coepissent.[5] Per Bellum Frigidum, Europa secundum velum ferreum inter NATO in occidente et Foedus Varsoviae in oriente divisa est. Integratio Europaea conformationem consilii Europae et unionis Europaeae in Europa occidentali promovit, quorum ambo ad orientem expandebantur post casum unionis Sovieticae anno 1991.

Etymologia

Europa et taurus in vasi Graeco. Museum Tarquiniorum urbis, circiter 480 a.C.n..

Europa in mythologia Graeca fuit filia Agenoris, Phoenicum regis, quam Iuppiter, qui formam tauri candidi acceperat, in Cretam insulam abduxit, ubi ea Minoem, Rhadamanthum, et Sarpedonem paruit. Apud Homerum, Europa (Εὐρώπη) fuit regina Cretensis, non autem notio geographica.

Etymologia vocabuli Europa incerta est. Duae opiniones saepissime proferuntur:

  • Sunt qui verbum Europa a Semitico Ereb (occidens, vesper) derivatum esse velint. In stela Assyrica inscriptio est, quae inter Ereb, terram solis dormientis, et Assou, terram solis surgentis, distinguit. Haec duo verba dedissent originem verborum Europa et Asia sensu geographico.[6] In hymno in Apollinem (hymnorum Homericorum), qui circa annum 700 a.C.n. compositus est, Europa litus occidentale Maris Aegaei significat.
  • Secundum etymologiam mere Graecam verbum Europa ex duobus verbis Graecis compositum est, εὐρύς (latus) et ὤψ (visus, oculus). Vocabulum feminam cui sunt oculi magni significat, imprimis certam reginam mythologicam ab Iove raptam.

Qualiscumque origo nominis est, verbum Εὐρώπη primo saeculo sexto a.C.n. a geographis Graecis sicut Anaximandro et Hecataeo sensu geographico adhibitum est.

Definitiones antiquae

Usus nominis Europae se gradatim per historiam evolvebatur.[7][8] Herodotus, historicus Graecus, antiquitate mentionem fecit orbem terrarum divisum esse ab hominibus ignotis in partes tres, Europam, Asiam, et Libyam (Africam), quarum fines fuisse Nilum et Phasem, quamquam etiam dixit nonnullos habuisse Flumen Tanaem, contra Phasem, finem Europae et Asiae.[9] Oriens Europae confinium saeculo primo a Strabone geographo ad Tanaem definitum est.[10] Flavius Iosephus et Liber Iubilaeorum continentes dixerunt fuisse terras a Noa, viro biblico, filiis tribus datas; Europa definita est regio, quae a Columnis Herculis prope Fretum Gaditanum patet, eam ab Africa Septentrionali, ad Tanaem, eam ab Asia separans.[11]

Pinacotheca tabularum

Geographica

Clima

Superficialis Fluminis Sinus temperatura in occidentali Oceani Atlantici septentrionalis parte; sinistra infra Florida et Cuba.

Continens maxima ex parte in zona temperata sita est. Clima Europae comparatum ad regiones eiusdem latitudinis geographicae propter vim Fluminis Sinus admodum calidum est. Exempli gratia annua temperatura media Burdigalae urbis est 12.8 °C, cum illa Halifaxiae, quae urbs paene eadem in latitudine iacet, solum est 6.3 °C.

Magnis in partibus Europae occidentalis hiemes sunt mites, aestates subfrigidae. In regionibus, quae a mari, quod temperaturas exaequat, late distant, temperaturae anni temporum magis differunt. Maximis in partibus Europae orientalis mari distante clima continentale praevalet, ut hiemes sint gelidae, aestates calidae.

Rotatione telluris et vi deflectente cum ea coniuncta venti plerumque ab occidente spirant, quare in regionibus litoralibus Europae occidentalis, ubi venti ab Oceano Atlantico adveniunt, paene totum per annum pluviae fiunt. In Europa orientali mediaque copia praecipitationis est minor vi maris deficiente.

Etiam montes ad copiam praecipitationis aliquid ponderis habent. Partes Alpium boreo-occidentalium inter regiones Europae maximae praecipitionis numerantur, cum valles alpinae centrales comparate siccae sunt. Alpes in hac re imbres prohibent.

In regionibus prope mare Mediterraneum clima Mediterraneum praevalet, ut aestates sint calidae et siccae, hiemes mites et umidae. Aestate venti plerumque ex septentrionibus spirant, hieme venti ex occidente saepe pluvias apportant. In Europa septentrionali clima polare praevalet, in Europa austro-orientali ad Volgam flumen autem clima continentale. Ita fit, ut Lapponia adhuc nive tecta sit, cum Sicilia aestu vexatur, in Shetlandia pluere non desinit, cum Andalusia pluribus annis praecipitatione caret.

Flora

Vegetatio Europae secundum Wolfgangum Frey et Rainerium Lösch.
Regiones biogeographicae Europae.

Vegetatio Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arcticam, borealem, temperatam, mediterraneam. Usu milium annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. In Europa septentrionali in tundra arcticta non sunt nisi frutices, muscus et lichenes. A meridie in Scandinavia et in Russia septentrionali sequitur taiga, quae in solis uliginosis suis imprimis piceas et pinos nutrit. In zona temperata inter Oceanum Atlanticum et Carpates naturaliter (si homo non interpellasset) silvae fagis plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam quercus et carpini. A regione, in qua fagus diffusa est, in orientem versa, fere a Vistula et Tyra usque ad Urales meridianos, sunt (vel olim erant) silvae quercuum roburum, tiliae cordatae, pinorum et, ubi zona in taigam transit, picearum. Versus meridiem prae Pontum Euxinum regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio tesqualis praevaleret.

Etiam regiones circa mare Mediterraneum initio late silvis tectae erant. Ibi vegetatio naturaliter (sine hominis interpellatione) ex plantis sclerophyllis constaret, imprimis quercibus semperviridibus (praecipue quercu ilice), in plagis maxime meridianis calidissimisque etiam multis oleis, pistaciis et piceis. Interpellatione hominis hodie imprimis Phrygana aut Garigue praevalet. In plagis frigidioribus etiam varia genera quercuum, quae aestate virent, inveniuntur, ut Quercus pubescens. In mediis et altioribus montium stratis vegetatio originalis melius conservata est quam infra. In saltibus montanis praeter fagum etiam varia genera abietum et pinorum crescunt, in montibus magis septentrionalibus etiam picea et larix. Supra zonam, qua silva crescere potest, suffrutices, herba alpina et vepres inveniuntur.

His diebus maxima Europae pars in agriculturam versa est, etiam e silvis reliquis enixe fructus capitur. Plagae ab hominibus minus commutatae imprimis in montibus exstant.

Fauna

Canis lupus

Magna Carnivora sicut ursi, lupi aut lynces adhuc in Europa septententrionali orientalique maiore numero vivunt. In extremis septentrionibus et in Europa orientali tarandri et alces admodum numerosi sunt. Bison bonasus exstinctus ex hortis zoologicis in Europa orientali rursus in libertatem missus est. Cervus, capreolus et aper plurimis in regionibus Europae inveniuntur. Animal Europae proprium est rupicapra, quae extra montes Europaeaos non nisi in Asia Minore et in Asiaticis Caucasi partibus diffusa est. In Alpibus, Pyrenaeis et in Caucaso varia ibicum genera vivunt. Saiga tatarica adhuc medio aevo usque in Ucrainam diffusa erat, hodie in Europa tantum ad Volgam flumen prope ostium invenitur.

Multa genera iam ante saecula exstincta sunt (Bos primigenius, equus ferus). Etiam copia avium rapacium sicut Aquila chrysaetos, Haliaeetus albicilla, et Gyps fulvus valde deminuta est.

Solum in Europa meridionali et orientali propter clima calidum sunt plura genera lacertarum, serpentium et testudinum. Ad litora vivunt phocae. In maribus septentrionalibus cetacea notissima sunt orcae et Phocoenidae, in mari Mediterraneo Delphinidae. Notissimi pisces marini sunt Clupeidae et varia genera thunnorum.

Politica et topographica

Tabula politica Europae cum capitibus
Linguae quibus gentes Europae utuntur
Culturae regionum Europae.
Europa anno 1899
Etiam regiones extra Europam sitae participes sunt societatum Europaearum. Exempla: Unio Europaea, Consilium Europae, OSCE, EBU, UEFA
Vexilla civitatum Europae
Quae civitates quibus in organizationibus sunt

Civitates

InsigneNomenArea
(km²)
Numerus incolarumSpissitudo
(per km²)
Caput
Albania28 7482 831 74198.5Theranda
Andorra46868 403146.2Andorra Vetus
Armenia29 8003 229 900101Erevanum
Atropatene86 6009 165 000105.8Bacua
Austria83 8588 169 92997.4Vindobona
Belgica30 52811 007 000360.6Bruxellae
Bosnia et Herzegovina51 1293 843 12675.2Seraium
Britanniarum Regnum244 82061 100 835244.2Londinium
Bulgaria110 9107 621 33768.7Serdica
Civitas Vaticana0.449002 045.5Civitas Vaticana
Croatia56 5424 437 46077.7Zagrabia
Cyprus9251788 45785Nicosia
Cechia78 86610 256 760130.1Praga
Dania43 0945 564 219129Hafnia
Estonia45 2261 340 19429Tallinna
Finnia336 5935 157 53715.3Helsingia
Francia547 03063 182 000115.5Lutetia
Georgia69 7004 661 47364Tiphlis
Germania357 02183 251 851233.2Berolinum
Graecia131 95710 815 18780.7Athenae
Helvetia41 2907 507 000176.8Berna
Hibernia70 2804 234 92560.3Eblana
Hungaria93 03010 075 034108.3Budapestinum
Hispania504 85145 061 27489.3Matritum
Italia301 23059 530 464197.7Roma
Islandia103 000307 2612.7Reykiavica
Kazachstania2 724 90015 217 7115.6Astana
Kosovia10 887[13] 1 804 838220Pristina
Lettonia64 5892 067 90034.2Riga
Lichtenstenum16032 842205.3Dulcis Vallis
Lituania65 2002 988 40045.8Vilna
Luxemburgum2586448 569173.5Luxemburgum
Macedonia Septentrionalis25 7132 054 80081.1Scupi
Melita316397 4991257.9Valetta
Mons Niger13 812616 25844.6Birziminium
Nederlandia41 52616 318 199393.0Amstelodamum
Norvegia324 2205 018 83615.5Osloa
Polonia312 68538 625 478123.5Varsovia
Portugallia91 56810 409 995110.1Olisipo
Principatus Monoeci1.9531 98716 403.6Monoecus
Moldavia33 8434 434 547131.0Chisla Nova
Res publica Sancti Marini6127 730454.6Civitas Sancti Marini
Romania238 39121 698 18191.0Bucaresta
Russia17 075 400142 200 0008.3Moscua
Ruthenia Alba207 5609 458 00045.6Minscum
Serbia88 3617 120 66691.9Belgradum
Slovacia48 8455 422 366111.0Posonium
Slovenia20 2732 050 189101Aemona
Suecia449 9649 090 11319.7Holmia
Turcia783 56275 627 38498Ancyra
Ucraina603 70048 396 47080.2Kiovia

Urbes maximae

Vide etiam Indicem maximarum urbium Europaearum.

Urbes Europae, quibus sunt plus quam 1.5 miliones incolarum:

ordo
urbscivitasincolae-
numerus in milionibus
numerus incolarum
cum urbi propinquis
in milionibus
annus fundationis (secundum litteras)
1Moscua Russia10.413.81147
2Londinium Britanniarum Regnum7.412.047 p.C.n.
3Constantinopolis* Turcia6.9**16.0660 a.C.n. *** nomine Byzantium
4Petropolis Russia4.85.31703
5Berolinum Germania3.54.31230
6Matritum Hispania3.35.31083
7Kiovia Ucraina2.83.3840
8Roma Italia2.73.8753 a.C.n.
9Lutetia Francia2.111.553 a.C.n.
10Minscum Ruthenia Alba1.72.71067
11Bucaresta Romania1.92.61459
12Vindobona Austria1.82.6881
13Hamburgum Germania1.72.6500
14Budapestinum Hungaria1.72.489
15Varsovia Polonia1.72.41281
16Barcino Hispania1.63.9230 a.C.n.

  * Constantinopolis in limite inter Europam et Asiam sita est, urbs vetus in parte Europaea iacet. ** Numerus incolarum partis Europaeae,   *** in parte Europaea situm.

Historia

Ggantija, Melitae.
Constantinus Magnus cum exemplari Constantinopoleos urbis
Domina Vincae, fictilia neolithica ex Serbia.
Stonehenge, Anglia
Discus caelestis Nebra ex Germania aetatis Aeneae.

Reliquiae generis hominis in Sierra de Atapuerca in Hispania repertae usque ad 1.2 miliones annorum repetunt.[14] Inventae in Georgia etiam antiquiores ad 1.8 miliones annorum datata Homo georgicus appellantur. In Europa ab Alpibus in septentriones versus sic dictus Homo heidelbergensis circiter ante 600 000 annorum primas sedes collocavit. Ante 40 000 annorum demum Homo sapiens in Europam pervenit, ubi paulatim Hominem neanderthalensem demovit. A neolithico et chalcolithico in Europa longus progressus in rebus culturae et oeconomiae coepit, initio in regionibus circa mare Mediterraneum sitis, deinde etiam in septentrionibus et in oriente.

Praecipue cultura Graeca, imperium Romanum, et religio Christiana ad Europam formandam plurimum contulerunt. Antiquitate imperium Romanum Europam meridianam una cum aliis regionibus circa mare Mediterraneum sitis in unum coniunxit. Christiani, quamvis pluribus persecutionibus vexati, hoc in imperio religionem suam celeriter diffundere potuerunt.

Antiquitate posteriore religio Christiana primum a Constantino I imperatore permissa (Edictum Mediolanense) et Theodosio I imperante religio publica facta est – quod usque ad hunc diem aliquid momenti habet. Cum Imperium Romanum in occidente corruisset, in oriente usque ad annum 1453 processit (vide: Imperium Romanum Orientale). Multitudo gentium Europam occidentalem invaserunt (vide Migrationes Europaeae populorum et gentium), inter quas Angli, Saxones, Franci, Gothi, et alii, quae nova regna condiderunt, ex quibus nationes futurae (Anglia, Francia, Hispania) ortae sunt.

Medio aevo ineunte Carolus Magnus imperium occidentale renovavit, quo facto diuturnae controversiae cum Imperio Romano Orientali ortae sunt. Contraria inter societates occidentalem et orientalem inter alia ad Schisma anni 1054 duxerunt. Missionarii religionem Christianam a medio aevo inenunte in Europa septentrionali orientalique disseminaverunt, ut tota Europa medio aevo exeunte Christiana facta sit. In Europa Occidentali a saeculo undecimo contentiones inter imperatorem et papam de principatu saeviebant. Tempore renascentiae litterarum occidens Latinus „scientiam antiquorum“ repperit, qua re quidam progressus culturalis effectus est. Reformatione saeculo sexto decimo ecclesia occidentis in partes Catholicam et Evangelicam scissa est, unde bella de vera religione orta sunt. Ab anno 1618 usque ad annum 1648, bellum tricennale magnam Europae partem devastavit.

A saeculo quinto decimo civitates Europaeae (imprimis Hispania, Portugallia, Russia, Nederlandia, Francia, et Britannia Maior) imperia coloniis fulta condiderunt, quibus cunctis in continentibus potentiam exercebant divitiasque sibi paraverunt. Europa continens est, qui ad alias continentes maximam vim habuit (puta per religionem Christianam, colonias, servitutem, commercium et culturam).

Res novae Francicae: Impetus in Bastillam, die 14 Iulii 1789.

Saeculo duodevicensimo, Illuminismo commutatio rerum praeparata est, quae ad tolerantiam, observantiam iurum humanorum, aequalitatem ante legem et libertatem pertinuerunt, non autem sine maximis tumultibus. In Francia anno 1789, rebus novis cives regnum everterunt et ipsi rerum potiti sunt. Mox Napoleo imperator Franciae factus magnam Europae partem occupavit, postquam autem anno 1812 plurimis militibus amissis e Russia eiectus est, anno 1814 devictus et in exsilium missus est.

Civitates victores Consilio Vindobonensi ordinem, qui ante res novas Franciae fuerat, restituere conatae sunt, sed non nisi partim et ad tempus successerunt. Incrementum industriarum vitam multorum hominum valde commutavit. Quod multi operarii rebus necessariis carebant, saeculo undevicensimo motus communisticus natus est. Eodem saeculo a multis democratia desiderabatur, quae voluntas a regentibus non raro crudeliter opprimebatur, et nationalismus cum imperialismo grassabatur.

Et primo bello mundano (19141918) et secundo (19391945) Europa magnis ex partibus devastata est. Fere 60 milliones hominum per hoc vitas amiserunt, quorum circiter sex milliones erant Iudaei, quos nazistae, sicut et homosexuales et Zingaros, exstirpare voluerunt, phylen puram appetentes.

Secundo bello mundano confecto, bello frigido Europa velo ferreo, quod dicebatur, in duas partes politico-oeconomicas divisa erat: in civitates socialisticas sive communisticas in Europa Orientali, civitatesque capitalisticas in Europa Occidentali. Praeter has erant quaedam civitates neutrales. Perestroika et Glasnost demum in Unione Sovietica ab anno 1985 nova consilia incitavit, unde ab anno 1989 regimina communistica Europae Orientalis ceciderunt, Muro Berolinensi fracto et unione Sovietica pactoque Varsoviensi dissolutis.

Saeculis recentibus civitates culturaeque Europae magis magisque coalescunt, quod novas societates (ut puta Unionem Europaeam), maiorem cooperationem oeconomicam et mutuam migrationem incolarum maturat.

Notae

Bibliographia

  • Michael Barry. 1999. L’Europe et son mythe: à la poursuite du couchant. Revue des deux Mondes, Nov.-Dec. ISBN 978-2-7103-0937-6.
  • Bluche, Lorraine, Veronika Lipphardt, et Kiran Klaus Patel, eds. 2009. Der Europäer: ein Konstrukt: Wissensbestände, Diskurse, Praktiken. Göttingen: Wallstein Verlag. ISBN 978-3-8353-0444-4.
  • Davies, Norman. 1996. Europe: A History. Oxford University Press. ISBN 0-19-820171-0.
  • Jensen, De Lamar. 1992. Renaissance Europe. ISBN 0-395-88947-2.
  • Jordan-Bychkov, Terry G., et Bella Bychkova Jordan. 2001. The European Culture Area: A Systematic Geography. Rowman & Littlefield. ISBN 0-7425-1628-8.
  • Kaplan, Andreas M. 2014. European management and European business schools: Insights from the history of business schools. European Management Journal 32(4):529-534.
  • Renger, Almut-Barbara, et Roland Alexander Ißler, eds. 2009. Europa: Stier und Sternenkranz: Von der Union mit Zeus zum Staatenverbund. Gründungsmythen Europas in Literatur, Musik und Kunst, 1. Gottingae: V&R unipress. ISBN 978-3-89971-566-8.
  • Schmale, Wolfgang. 2010. Europa: Kulturelle Referenz—Zitatensystem—Wertesystem. In Europäische Geschichte Online, ed. Institut für Europäische Geschichte (Mainz).
  • Williams, Glyndwr. 1968. The Expansion of Europe in the Eighteenth Century. Londinii: Blandford Press. SRN 7-137-32723-5.

Nexus interni

Porta Unionis
Europaeae

Nexus externi

Lege Εὐρώπη ("Europa") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Vicimedia Communia plura habent quae ad Europam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 48°41′27″N 9°8′26″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Continentes