Cephalopoda

taxon

Cephalopoda (Cephalopus[1] -podis, n.) sunt classis biologica Molluscorum, quibus ambo latera aequalia sunt (sermone docto: symmetria bilatera, caput insigne, et bracchia tentaculave (quae se evolverunt ex pede mollusco solito, quod est hydrostata muscularis).


Classis : Cephalopoda 
Cuvier, 1797
   
Subdivisiones: Ordines
Subclassis Nautiloidea
  • †Plectronocerida
  • †Ellesmerocerida
  • †Actinocerida
  • †Pseudorthocerida
  • †Endocerida
  • †Tarphycerida
  • †Oncocerida
  • †Discosorida
  • Nautilida
  • †Orthocerida
  • †Ascocerida
  • †Bactritida

Subclassis †Ammonoidea

  • †Goniatitida
  • †Ceratitida
  • †Ammonitida

Subclassis Coleoidea

  • †Belemnoidea
    • †Aulacocerida
    • †Belemnitida
    • †Hematitida
    • †Phragmoteuthida
  • Neocoleoidea (Cephalopoda viventia pleraque)
    • Sepiida - Sepiae verae
    • Sepiolida - Sepiolae
    • Spirulida - Lolligo capricorna
    • Teuthida - Lolligines verae
    • Octopoda - polypi seu octopodes
    • Vampyromorphida - Lolligo vampyrica

Huic classi sunt duae subclasses exstantes:

  • Coleoidea, quibus testa mollusca corpori intus sublatet, aut omnino abest. Huic subclassi octopodes (seu polypi), lolligines, sepiae, etc.
  • Nautiloidea, quibus testa exstat. Huic classi, sane, nautilus.

Cephalopodum species vivae sunt fere 786. Inter taxa exstincta sunt Ammonoidea (ammonitae) et Belemnoidea (belemnitae).

Omnibus mundi oceanis, omnibus altitudinibus inveniuntur cephalopoda. Nulla quidem aquam dulcem pati possunt, nonnulla aestuaria subsalsa tolerant.

Cephalopoda antiquis nota

Haec cephalopoda apud scripta antiqua commemorantur:

Loligo vulgaris
  • Lolligo, praesertim Loligo vulgaris
    • Teuthos (-idos), praesertim Todarodes sagittatus[2]
  • Nautilos (seu "pompilos" seu "pontilos") apud antiquos Argonauta spp. significasse videtur.[3] Id quod nos hodie nautilum (nempe familia Nautilidae) etiam notum videtur, sed sub quo nomine non patet.[4]
  • Polypus, praesertim Octopus vulgaris et macropus
    • Heledone, praesertim Eledone cirrosa
    • Ozaena
  • Sepia, praesertim Sepia officinalis
  • Sepiola, praesertim Sepiola rondeleti

Notae

Nexus interni