Consuetudo nominationum Sinarum

Conpluribus nominibus uti mos est apud Sinas aliasque Asiae quae ad orientem vergit gentes, quorum haec sunt praestantissima.

Nomina virorum

Sin.LatinePertinet adUsus
Nomen tribuariumOmnesApud maiores Sinarum tribum cui quisque sit adscriptus significabat; posterius idem factum est ac nomen gentilicium.
Nomen gentiliciumPriscosGentem hominis significat; idem est nostra aetate ac nomen tribuarium.
PraenomenOmnesNomen proprium. Sunt enim apud non nullos et puerile et scholasticum.
乳名Praenomen puerilePuerulosPraenomen puerulis latum.
訓名Praenomen scholasticumDiscipulosPraenomen a magistro ludi nominatum, ut praenomini puerili substituatur.
CognomentumAdultosNomen a parentibus ut primum adulto facto appellatum, quo utuntur aequales aevo.
AppellatioEruditosNomen quod ipse sibi appellant poetae et alii eruditi, quo utuntur minores natu.
法名Nomen dharmicumMonachos BuddhistasNomen monachorum quod ceteris quaecumque habebant substituitur, ut pietatem ostendant.
法號Appellatio dharmicaCultores BuddhismiNomen tamquam dharmicum, sed ad cultores etiam non monachos factos pertinet.
化名PseudonymumRarosNomen fictum fugitivorum ad insectatores frustrandos.
尊號Nomen imperialeImperatores
諡號Nomen postumumImperatores et potestates
廟號Nomen sacrificaleImperatores
封號Nomen honorificumHonoratos

Nomina feminarum

Nexus interni