Diaconus
Diaconus[1] (Graece διάκονος, "minister"[2]) apud Christianos est quidam sacerdotis vel pastoris adiutor, cuius officium, sive clericum sive laicum, secundum ecclesiam variatur. In ecclesiis Catholica, Anglicana, Orthodoxa diaconus est minister ordinatus, clericus qui sacerdotem in celebratione liturgiae adiuvat. In aliquibus ecclesiis Protestantibus diaconus est laicus qui varias res ecclesiasticas curat. Mulier sic ministrans appellatur diaconissa vel diacona.[3]
Diaconi Christiani aliquoties in Novo Testamento commemorantur:
- Epistula ad Philippenses 1.1: "Paulus et Timotheus, servi Iesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus."
- Epistula I ad Timotheum 3.8: "Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes."
- Ibidem 3.12: "Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus."
Notae
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad diaconos spectant. |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes