Regna Diadochorum

(Redirectum de Diadochi)

Regna Diadochorum[1] post mortem Alexandri Magni condita sunt; reges diadochi vocantur. His in civitatibus, quae usque ad imperium Romanum constabant, Hellenismus seu Graecianitas crescebat.

Regna Diadochorum anno 301 a.C.n.      Regnum Ptolemaei      Regnum Cassandri      Regnum Lysimachi      Regnum Seleuci Alia regna anno 301 a.C.n.      Epirus      Karthago      Res Publica Romana      coloniae Graecae

Nomen

"Diadochi" (Graece διάδοχοι "successores", accuratius "qui aliquid pro alio suscipiunt") fuerant duces exercituum Alexandri Magni. Iohannes Gustavus Bernhardus Droysen Diadochorum nomen sensu moderno saeculo XIX in rerum gestarum litteris introduxit.

Origo regnorum Diadochorum

Alexandro Magno necopinato anno 323 a.C.n. mortuo duces exercituum regnum eius inter se diviserunt, e quibus vel maximi fuerunt Ptolemaeus, Cassander, Lysimachus, Antigonus et Seleucus; qui alius in alio et alius cum alio foederatus in toto sex Diadochorum bella gerebant. Inde civitates originem tulerunt quae usque ad regnum Romanum constabant.

Fontes

Notae

Nexus interni