Glaciarium

Glaciarium[2] est moles glacialis[3] vel moles conglaciata[4] quod pondere glaciei suo pertinaciter fluit. Glaciaria in montibus plerumque exoriuntur, super linea nivali, et ab his originibus in valles defluunt.

Glaciarium Planitiei Geikie in Groenlandia.
Pacistania, cui sunt 7253 glaciaria nota, omnibus aliis civitatibus terrestribus plus glaciei praeter regiones polares continet.[1] Eius Glaciarium Baltoro, 62 chiliometra longum, est unum e longissimis telluris glaciariis alpinis.
Morteratsch in Helvetia.
Despectus in molem conglaciatam in Vivario Civico Chugach in Alasca.
Glaciarium Foxianum in Nova Zelandia prope silvam pluvialem finem capit.

Aevo glaciali, maior Americae Septentrionalis Europaeque pars glacie tegebatur; glaciaria autem continentalia super Groenlandiam et Antarcticam manent.

Nexus interni

Notae

Bibliograahia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad glaciarium spectant.
Panorama Glaciarii Perito Moreno, Argentina.