Iason

Iason in mythologia Graeca est persona ficta, filius Aesonis et dux Argonautarum, qui vellus aureum, auxilio Medeae, quam postea uxorem duxit, e Colchide in Graeciam transportavit.

Iason et Medea. Pictura a Ioanne Gulielmo Waterhouse anno 1907 facta.
Iason Peliae vellus aureum fert. Cratera Pictoris Inferum, 340330 a.C.n., apud Museum Lupariense
Iason et anguis.

De origine Iasonis

Iason est filius Aesonis Thessaliae regis ex Alcimede, quem pater moriens Peliae fratri in tutelam commendavit, tradito ei regno, ita tamen ut illud adulto Iasoni restitueret. Alcimede vero suspectum habens Peliam, Iasonem Chironi alendum dedit. Itaque Iason adultus cum ad repetendum paternum regnum venisset, Pelias iuvenem laudis avidum ad Colchicam expeditionem excitavit, sperans futurum ut periculi magnitudini succumberet. Secundum ilios, Pelias oraculum acceperat, ut sibi ab eo caveret, quem cum altero tantum calceo ad se venientem videret. Iason autem, iam grandior, forte in ripa Anauri offendit Iunonem vetulae similem quam humeris suscipiens in ulteriorem fluvii ripam transtulit atque uno in flumine calceo amisso ad Peliam patruum venit: qui oraculi recordatus veritusque ne ab eo interficeretur, mandavit illi expeditionem in Colchos, sperans aut ab aliquo occisum iri, aut certe inter Symplegades petiturum.

De Iasone et Argonautis

Fabricata itaque navi, quae ab architecti nomine dicta est Argo, Iason cum iuventutis flore mari 580 se commisit primumque ad Lemnum insulam appulit ubi ab Hypsipyle et hospitio et thalamo susceptus est[1]. Deinde venit ad Phineum regem a quo muneris loco edoctus est quomodo Cyaneas petras inter se concurrentes ad Colchos usque tuto navigare posset. Quo cum pervenisset Medea Colchorum regis filia, forma eius capta, a certissimo eum eripuit exitio, ostensa ratione, qua et aeripides tauros perdomare et draconem pervigilem sopiire posset. Eius itaque consilia secutus Iason aureum vellus sustulit, et inde clam cum sociis et Medea fugam arripiens ad Istri ostium pervenit, adversoque fluvio subiens, cum eum tandem in locum pervenisset, ubi Danubius Liburniae montibus proximus est, navim, qua vectus erat, suis sociorumque humeris superatis montibus in mare Hadriaticum deportavit tandemque sospes in patriam revectus, duos ex Medea filios suscepit. Sed postea cum Creusae Corinthiorum regis filiae amore flagrans, eam uxorem duxisset, Medea aegre ferens divortium, Creusam cum regia exussit. Sunt qui tradunt Medeae postea reconciliatum Iasonem, multaque praeclara gessisse adeo ut divinos in Asia fuerit promeritus.

De Iasone et Argonautis, quid alii scripserint

Orpheus Apollonius Rhodius, Valerius Flaccus Iasonis et Medeae amores paulo fusius sic habent. Cum Iason cum caeteris Argonautis ad Colchos appulisset Medeam forte ad Phalidis ripam obviam habuerunt. Cui cum Iason adventus sui causam exposuisset atque ab ea de crudelitate patris esset edoctus, ad preces conversus, fidem de coniugio dedit, si in discrimine ab ea praemonstrato ferret opem. Acceperat ante Iason a Venere Iyngem aviculam, quam magae mulieres tantam ad amatoria carmina vim habere credunt, ut omnia venena et unguenta ad amorem excitandum idonea Iynges appellentur, teste Theocriti antiquo enarratore; et ipse amor Iynx a Pindaro dicatur: qui scribit hanc ex Olympo a Venere primum ad mortales allatam et datam Iasoni, ut ea simul et quibusdam amatoriis carminibus, quae ipsa Venus docuit, Medeam amore ad insaniam usque accenderet. Quod cum fecisset, illa amore correpta, suum ei promisit auxilium, ac statim herbas medicatas et pharmaca quaedam dedit, quibus a taurorum igne tutus esset, et eum quid agendum esset docuit. Ille Aeetam convenit ac vellus aureum poposcit: quod Aeetas se daturum esse pollicitus, si tauros ingentes flammas ore et naribus evomentes iunxisset, atque dentes, quos ipse daret, seminasset, hominesque armatos, qui inde pullularent, vicisset. Quae omnia Iason, Medea opitulante, cum summa sua laude et gloria perfecit. Aetas tamen vellus aureum negavit, ac de Argonautarum caede tractare coepit.

De loco nuptiarum Iasonis et Medeae

Iasonis et Medeae nuptias Valerius Flaccus in Peuce[2] insula fieri incoeptas esse scribit: inopino autem Absyrti adventu, turbatas et interruptas. Timaeus[3] et Apollonius[4] atque Orpheus Corcyrae scribunt. Dionysius Milesius[5] Byzantii, Antimachus in Lyde prope fluvium dicit Iasonem cum Medea coiisse[6] Philetas, in Alcinoi domo celebratas ait. Timonax vero in Colchide scribit Medeam ab Iasone ductam uxorem, non sine patris Aeetae voluntate. Refert autem idem, monstrari iuxta Pontum hortos quosdam Iasonios vocatos, e quibus ipse discessum fecit; et in Aeea Gymnasia quaedam et thalamum, in quo Medea Iasoni nupsit. Vide porro Eusebius in Chron.?, Hyginum, Apollodorum, Ovidium.[7] Strabonem lib. IX. p. 436. & l. XI. p. 503., Senecae Medeam, Valerius Flaccus de Argon. Hoffmannus addit quod: "Ei totus ferme Oriens, ut conditori, divinos honores templaque constituit."[8] Ἰασόνεια dicta Strab., et Ἰασόνεια ἡρῶα barbaris eximie culta[9]; qualia multa reguli everterunt: Parmenion autem id, quod erat Abdeus?, diruit, "ne cuiusquam nomen in Oriente venerabilius, quam Alexandri esset."[10] Secundum Tacitum,[11] Iberi et Albani huius temporis "multa de nomine Iasonis" celebrabant.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis