Instrumentum lasericum

Instrumentum lasericum[1] sive laser (-eris, n.)[2][3] est apparatus qui lucem cohaerentem(d) (radium lasericum[4]) per emissionem stimulatam radiationis electromagneticae generat. Vocabulum Anglicum laser est acronymum pro light amplification by stimulated emission of radiation. Lasera ab aliis luminibus eo differunt, quod lucem cohaerentem emittunt.

Radii laserici variorum colorum

A Carolo Townes et Arthuro Leonardo Schawlow excogitata, prima lasera a Theodoro Maiman anno 1960 constructa sunt. Hodie in lectris discorum opticorum, impressoriis, instrumentis chirurgicis, et multisque aliis instrumentis adhibentur.

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad instrumenta laserica spectant.

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!