Laurentius Fabius

Laurentius, vulgo Laurent Fabius (Lutetiae natus 20 Augusti anno 1946) est politicus Francicus.

Wikidata Laurentius Fabius
Res apud Vicidata repertae:
Laurentius Fabius: imago
Laurentius Fabius: imago
Nativitas: 20 Augusti 1946; Circumdarium XVI Lutetiae
Patria: Francia

Familia

Genitores: André Fabius;
Coniunx: Françoise Castro
Proles: Thomas Fabius, Victor Fabius, David Fabius

Filius est Andreae Fabius(fr), prolis antiquariorum Iudaicorum Aschenatum e Lotharingia ortorum. Laurentius, Lutetiae educatus, lycea Janson de Sailly et Ludovici Magni frequentavit. Rhetoricam artesque liberales in Schola superiore normali atque eodem tempore res politicas didicit apud Institutum Scientiarum Politicarum Parisiense. Postea rei publicae gerendae in schola nationali administrationis studuit. Sodalis est ab anno 1974 factionis socialisticae, post quem annum cum Francisco Mitterrand ad triumphum huius factionis laboravit, et ab anno 1981 scrinium a rationibus gessit. Anno autem 1984 Primus Minister factus est, cum 37 annos tantum natus esset. Annis 19781981 primo legatus fuit Conventui nationali.

Ab anno 1986, cum dextrae partes sub Iacobo Chirac potestatem cepissent, usque ad annum 1997, nullum curulem magistratum egit, sed potestatem super Factionem Socialisticam frustra petivit. Annis 1986 - 2000 iterum legatus erat Conventui, annis 1989 - 1992 legatus ad Parlamentum Europaeum. Postquam autem sinistrae partes, Leonillo Jospin duce, anno 1997 potestatem consecutae sunt, Laurentius Fabius praeses nationalis consilii factus est, donec anno 2000 usque ad 2002 scrinium a rationibus iterum gessit. Anno 2002 iterum legatus conventui nationali electus est et ad 2012 mansit.

Denique, cum Iacobus Chirac referendum Francicis proposuisset de Europaea constitutione adprobanda, Fabius ille, reputans foedus istud non nisi mercatoribus fructui fore, primus vocem ausus est tollere contra, quam in opinionem Franci plerique eum secuti sunt. Deinde socialisticarum suffragia 16 Novembris anno 2006 petivit, sed frustra: nam Segolena Royal candidata factionis socialisticae facta est. Itaque Fabius opus erat cunctari necnon renovationem sinistrarum partium parare. Postquam Franciscus Hollande die 15 Maii 2012 praesidatum iniit, Fabius die 16 Maii minister rerum externarum Franciae nominatus est. Quod officium usque ad diem 11 Februarii 2016 implevit, successore Ioanne Marco Ayrault.

Bibliographia

Thomas de Maizière (ad sinistram partem) et Laurentius Fabius anno 2014 colloquentes

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Laurentium Fabium spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Leonilli Jospin 1997–2002 (praeside Iacobo Chirac)

Claudius Allègre (1997-2000) • Martina Aubry (1997-2000) • Maria Georgia Buffet • Ioannes Petrus Chevènement (1997-2000) • Ivo Cochet (2001-2002) • Laurentius Fabius (2000-2002) • Ioannes Claudius Gayssot • Ioannes Glavany (1998-2002) • Elisabetha Guigou • Iacobus Lang (2000-2002) • Ludovicus Le Pensec (1997-1998) • Marylise Lebranchu (2000-2002) • Franciscus Patriat (2002) • Ioannes Iacobus Queyranne (2000-2002) • Alanus Richard • Michael Sapin (2000-2002) • Christianus Sautter (1999-2000) • Rogerius Gerardus Schwartzenberg (2000-2002) • Dominicus Strauss-Kahn (1997-1999) • Catharina Tasca (2000-2002) • Catharina Trautmann (1997-2000) • Daniel Vaillant • Hubertus Védrine • Dominica Voynet (1997-2001) • Aemilius Zuccarelli (1997-2000)

Ministri principales rectionum Francicarum Ioannis Marci Ayrault 2012–2014 (praeside Francisco Hollande)
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)

Ioannes Marcus Ayrault (2016–2017) • Audrey Azoulay (2016–2017) • Ioannes Michael Baylet (2016–2017) • Bernardus Cazeneuve • Emmanuela Cosse (2016–2017) • Myriam El Khomri (2015–2017) • Laurentius Fabius (2014–2016) • Matthias Fekl (2017) • Aurelia Filippetti (2014) • Annick Girardin (2016–2017) • Benedictus Hamon (2014) • Patricius Kanner (2014–2017) • Marylise Lebranchu (2014–2016) • Ioannes Ivo Le Drian • Stephanus Le Foll • Bruno Le Roux (2016–2017) • Emmanuel Macron (2014–2016) • Arnaldus Montebourg (2014) • Georgia Pau-Langevin • Flora Pellerin (2014–2016) • Sylvia Pinel • Franciscus Rebsamen (2014–2015) • Laurentia Rossignol (2016–2017) • Segolena Royal • Michael Sapin • Christiana Taubira (2014–2016) • Marisol Touraine • Ioannes Iacobus Urvoas (2016–2017) • Najat Vallaud-Belkacem • Manuel Valls (2014–2016)

Ministri rerum externarum Francici 1959–

Mauritius Couve de Murville 1959 • Michael Debré 1968 • Mauritius Schumann 1969 • Michael Jobert 1973 • Ioannes Sauvagnargues 1974 • Ludovicus de Guiringaud 1976 • Ioannes François-Poncet 1978 • Claudius Cheysson 1981 • Rolandus Dumas 1984 • Ioannes Bernardus Raimond 1986 • Rolandus Dumas 1988 • Alanus Juppé 1993 • Herveus de Charette 1995 • Hubertus Védrine 1997 • Dominicus de Villepin 2002 • Michael Barnier 2004 • Philippus Douste-Blazy 2005 • Bernardus Kouchner 2007 • Michaela Alliot-Marie 2010 • Alanus Juppé 2011 • Laurentius Fabius 2012 • Ioannes Marcus Ayrault 2016 • Ioannes Ivo Le Drian 2017 • Catharina Colonna 2022 • Stephanus Séjourné 2024

Ministri vectigalium et rerum oeconomicarum Francici 1959–

Antonius Pinay 1959 · Wilfridus Baumgartner 1960 · Valerius Giscard d'Estaing 1962 · Michael Debré 1966 · Mauritius Couve de Murville 1968 · Franciscus Xaverius Ortoli 1968 · Valerius Giscard d'Estaing 1969 · Ioannes Petrus Fourcade 1974 · Raimundus Barre 1976 · Robertus Boulin 1977 · Renatus Monory 1978 · Iacobus Delors 1981 · Petrus Bérégovoy 1984 · Eduardus Balladur 1986 · Petrus Bérégovoy 1988 · Michael Sapin 1992 · Edmundus Alphandéry et Nicolaus Sarkozy 1993 · Alanus Madelin 1995 · Ioannes Arthuis 1995 · Dominicus Strauss-Kahn 1997 · Christianus Sautter 1999 · Laurentius Fabius 2000 · Franciscus Mer 2002 · Nicolaus Sarkozy 2004 · Herveus Gaymard 2004 · Theodericus Breton 2005 · Ioannes Ludovicus Borloo 2007 · Christina Lagarde 2007 · Franciscus Baroin 2011 · Petrus Moscovici 2012 · Michael Sapin (cum Arnaldo Montebourg 2014, cum Emmanuele Macron 2014) · Bruno Le Maire 2017

Ductores Factionis Socialisticae Francicae

Ludovicus Dubreuilh 1905 • Ludovicus Anscharius Frossard 1918 • Paulus Faure 1920 • Daniel Mayer 1943 • Guido Mollet 1946 • Alanus Savary 1969 • Franciscus Mitterrand 1971 • Leonillus Jospin 1981 • Petrus Mauroy 1988 • Laurentius Fabius 1992 • Michael Rocard 1993 • Henricus Emmanuelli 1994 • Leonillus Jospin 1995 • Franciscus Hollande 1997 • Martina Aubry 2008 • Harlem Désir 2012 • Ioannes Christophorus Cambadélis 2014