Menstrua

Menstrua[1] sive menses[2] sunt sanguinis profusiones ex fecundarum mulierum ac aliarum feminarum primatum utero singulis mensibus profluentes, cum endometrii cyclo menstruali sine graviditate perfecto suo loco expellitur. Primi menses menarcha, ultimi autem menopausa dicuntur.

Mutationes in ovario per cursum.
     1 - Menstruum      2 - Folliculus maturescit      3 - Folliculus maturus      4 - Ovulatio      5 - Folliculus fit corpus luteum      6 - Corpus luteum se dissolvit
Cursus menstruus.

Singulis mensibus unum aut alterum ovarium ovum producit, atque in utero augetur endometrium, ut ovum recipiat. Si ovum non fecundatum erit, endometrium ex utero emittetur per plures dies (saepius inter duos et septem).[3] Totum cursum oestrogeno et progesterono hormontibus ordinatur.

De appellationibus

Apud antiquos menstruae purgationes menstrua aut menses appellabantur. In recentiore autem Latinitate aliae quoque appellationes in usum venerunt, sicut menstruum,[4][5][6] menstruatio,[4][5][7] fluxus menstrualis,[7] purgatio,[6] epimenium,[6] catamenium,[8] emmenon,[8] catharsis.[6]

Menstruae in vitae cursu

Initiat menstrua aetate circiter 12-13 annorum[9], terminant menstruae circum aetatem 35-55 annorum[10]. Et initio et versus terminum intervalla inter menstruas irregulariter occurrunt. Cum cyclis anovulatoriis (cyclo menstruali sine ovulatione) adulescentium saepe menstruae graviores observantur, at in aetate versus menopausam menstruae et tenuiores et graviores (menometrorrhagia) apparent.

Notae

Bibliographia

  • Boston Women's Health Book Collective. 1984. The New Our Bodies, Ourselves. Novi Eboraci: Simon & Schuster.

Nexus interni

Nexus externi