Metalla alcalica

Metalla alcalica sunt elementa ex prima systematis periodici turma.

Nomen alcalica ex lingua Arabica al khali deducitur. Ergo verbum alcalicum et verba deducta cum k scribi possunt.

Metalla alcalica sunt:

Metalla alcalica sunt omes elementa chimica qua solum unum chemicum vinculum formant cum alteris atomis. Qua re eorum formula oxidi est M2O et chloridi est MCl (et similiter fluoridi, bromidi, iodidi), ubi M quilibet metallum alcalicum est.

Quia electron ultimum facile ex atomo avellitur, metalla alcalica iontes facile formant. Sic ex atomo natrii Na+ ion nascitur, ex lithii Li+ etc.

Tota in metallicae formam possunt se dissolvere in ammoniam liquidam [1] et hoc magis quam quivis alterum metallum.

Metalla alcalica in igne, diversos colores ad flammam conferunt. Natrium lucem luteam emittet, rubidium rubram, etc. Id est quia electron ultimae sphaerae electronicae facile energiam ex igne capit et deinde per lucem emittet.

Si metallum alcalicum in aqua transferetur, reactionem exothermam performat hydroxidi iontes (OH-) et hydrogenium moleculare (H2) quasi gas ex aquosa solutione evolvit:

2 Na + 2 H2O ⇒ 2 Na+ + 2 OH- + H2

Ionta hydroxidica aqua alcalica facent.

Metalla alcalica sales formant, quia ionta se ordinant sic. Sunt per exemplum:

  • Natrii chloridum, NaCl, quod est sal communis. Consistet in Na+ et Cl-
  • Natrii sulphas, Na2SO4, qui est sal glauberi (2 Na+ et SO4--)
  • Kalii chloridum, KCl, quod adiuvat incrementum herbarum (K+ et Cl-).
  • Kalii chloras, KClO3, (K+ et ClO3-)
  • Kalii phosphas, K3PO4, (3 K+ et PO4---)
  • Lithii perchloras, LiClO4, (Li+ et ClO4-)

Notae

Nexus interni

Bibliographia

Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!