Musica rustica

Musica rustica,[1] vel musica rusticana,[2] est genus musicae popularis quod ex Civitatibus Foederatis Meridianis annis 1920 ineuntibus exorta est,[3] ex radicibus in generibus musicae vulgaris Americanae conditis, praecipue in musica Appalachiana et occidentali ac blues.

Familia Carterana, prima musicae rusticae domus regnatrix, cum (a laeva) A. P. Carter, Sara Carter uxore, et Maybelle Carter orta est.

Musica rustica saepe in carminibus epicolyricis melodiisque saltatoriis consistit, quibus plerumque sunt formae simplices, verba vulgaria, harmoniaeque usitate a chordophonis comitatae, sicut a banionibus, citharis electricis acusticisque, citharis chalybis (sicut chalybibus pedalibus et dobro), atque violinis necnon cum harmonicis.[4][5][6] Diagramma blues per eius historiam notam late adhibebatur.[7]

Phonodiscus Delmore Brothers.

Notiones musicae rusticae musicam occidentalem annis 1940 amplecti coeperunt, quae se cum musica hillbilly ex radicibus similibus evolvebant. In Civitatibus Foederatis anno 2009, musica rustica erat genus radiophonicum per vespertinum horae festinae commeatum saepissime auditum, et in commeatu matutino secundum a genere populo gratissimo.[8]

Vocabulum musica rustica hodie adhibetur ad multa subgenera musica describenda. Origines musicae rusticae in musica vulgari Americanorum classis operariorum et/aut quotidianá operariorum collaris caerulei Americanorum vitá patent, qui carmina popularia, Hibernicas Celticasque violinarum melodias, traditionalia carmina epicolyrica Anglica, carmina bubulcorum, musicasque variorum gregum immigrantium Europaeorum traditiones miscebant.

Historia

Advenae qui in meridianos Americae Septentrionalis orientalis Montes Appalachianos paene trecentos annos immigrabant secum musicam et instrumenta musica Europaea ferebant. Musica rustica "in mundum ut res meridiana introducta est."[9][10] Primi coloni suique progenies in regione Magnorum Montium Fumosorum notabilem evolvebant hereditatem.[11]

Origo

Partes a Tennesia orientali actae

Propter historicas impressionum per discophona sessiones Bristolienses anni 1927,[12] Congressus Civitatum Foederatarum Bristolium Tennesiae anno 1998 rite novit[13][14] "Patriam Musicae Rusticae,"[15][16] quod oppidum ex 2014 locus Musei Patriae Musicae Rusticae est.[17][18]

Prima aetas

Vernon Dalhart fuit primum musicae rusticae lumen cui erat phonodiscus populo gratissimus.

Vernon Dalhart fuit primus cantor rusticus cui erat successus discophonicus per Civitates Foederatas (mense Maio 1924, "The Wreck of Old '97"). Inter praecursores generis rustici aetatis primae erant Ioannes Carson Violinans (Fiddling John Carson), Riley Puckett, Donaldus Richardson, Ernestus Stoneman, ac greges Charlie Poole and the North Carolina Ramblers ('Carolus Poole et Errones Carolinae Septentrionalis') et The Skillet Lickers ('Qui Cucumellam Lambunt'). Elvis Presley multa carmina rustica canebat.

Jimmie Rodgers et Familia Carterana late habentur primi musici rustici magni momenti. Rodgers musicam rusticam hillbilly, musicam evangelii iaz, blues, pop, cowboy, et musicam vulgarem una confundit, et multa ex eius carminibus optimis erant suae compositiones, praecipue "Blue Yodel",[19] quod, plus quam millionem phonodiscos vendens, fecit ut Rodgers esse primum praestantem primi musici rustici cantorem.[20][21] Familia Carterana, ex Comitatu Scott in Virginia orta, lectionem primo aspectu librorum hymnorum et partiturarum per solfege didicerant.[22] Gregis carmina primum capta sunt in historica imprimendi sessione Bristolii in Tennesia die 1 Augusti 1927, ubi Radulphus Peer erat explorator ingenii et ingeniarius sonorum.[23][24] Scaena in pellicula O Brother, Where Art Thou? rem similem eodem tempore depingit. Ex anno 1927, et septendecim annos plus, Familia Carterana trecentos fere old-time ballads, melodias traditionales, carmina rustica, et hymnos evangelii in phonodiscos impressit, quorum omnes gentilicios mores et hereditatem priscam Civitatum Foederatarum meridio-orientalium bene repraesentabant.[25]

Roy Acuff anno 1950.
Roy Rogers et Gail Davis anno 1948.
Ioannes Cash anno 1955.
Gulielmus Nelson anno 2009.
Dolly Parton anno 2011.
Carrie Underwood in 2009 American Music Awards.
Shania Twain anno 2011.
Olivia Newton-John Sydneii anno 2008 canit.
Keith Urban anno 2007 canit.
Engelbert Humperdinck anno 2008 canit.

Nexus interni

Homines

Generalia

  • Academia Musicae Rusticae
  • Americana (musica)
  • Archivum Cantus Vulgaris Americani
  • Blues
  • Consociatio Musicae Occidentalis
  • Consociatio Musicae Rusticae
  • Cultura Civitatum Foederatarum Meridianarum
  • Grand Ole Opry
  • Honky-tonk
  • Musica bluegrass
  • Musica celtica
  • Musica Civitatum Foederatarum
  • Musica priscorum temporum
  • Musica Texanus
  • Oscillum occidentale
  • Rockabilly
  • Rock rusticum
  • Rustica alternativa
  • Sonus Nasburgensis
  • Tex Mex

Notae

Bibliographia

  • Biracree, Tom (1993). The country music almanac: Tom Biracree. Macmillan General Reference. ISBN 978-0-671-79761-4 .
  • Bogdanov, Vladimir, et al., eds. 2003. All Music Guide to Country: The Definite Guide to Country Music. Franciscopolis: Backbeat Books. ISBN 0-87930-760-9.
  • Byworth, Tony, ed. 2007. The Billboard Illustrated Encyclopedia of Country Music. Praefatio Jack Clement. Novi Eboraci: Billboard Books. ISBN 0-8230-7781-0.
  • Dawidoff, Nicholas. 1998. In the Country of Country: A Journey to the Roots of American Music. Vintage. ISBN 978-0-375-70082-8.
  • Doggett, Peter. 2000. Are You Ready for the Country: Elvis, Dylan, Parsons and the Roots of Country Rock. ISBN 978-0-14-026108-0.
  • Dellar, Fred, Roy Thompson, et Douglas B. Green, eds. 1978. The Illustrated Encyclopedia of Country Music. Praefatio Roy Acuff. Ed. secunda. Londinii: Salamander Books. ISBN 0-86101-012-4.
  • Escott, Colin (1 Augusti 2002). Roadkill on the Three-Chord Highway: Art and Trash in American Popular Music. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-415-93783-2 .
  • Fox, Pamela, et Barbara Ching, eds. 2009. Old Roots, New Routes: The Cultural Politics of Alternative Country Music. Ann Arbor Michiganiae: University of Michigan Press. ISBN 978-0-472-07053-4.
  • Fox, Pamela. 2009. Natural Acts: Gender, Race and Rusticity in Country Music. Ann Arbor Michiganiae: University of Michigan Press. ISBN 0-472-07068-1.
  • Fuchs, Walter. 2005. Das neue große Buch der Country Music. Königswinter: Heel. ISBN 3-89880-364-3.
  • Harris, Stacy (1 Octobris 1993). The Best of Country: The Essential Cd Guide. Franciscopoli: Collins Publishing San Francisco. ISBN 978-0-00-255335-3 .
  • Herzhaft, Gérard. 1995. La country-music. Lutetiae: Presses Universitaires de France. "Que sais-je?"
  • Herzhaft, Gérard, et Jacques Brémond. 1999. Guide de la country music et du folk. Fayard.
  • Johnson, Thomas S. 1981. "That Ain't Country: The Distinctiveness of Commercial Western Music." JEMF Quarterly 17, no. 62 (Aestas): 75–84.
  • Keevil, Sabine. 2002. Guitars & Cadillacs. Sabine Keevil. ISBN 978-0-9689973-0-7.
  • Peter La Chapelle (15 Aprilis 2007). Proud to Be an Okie: Cultural Politics, Country Music, And Migration to Southern California. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 978-0-520-24889-2 
  • Legere, Bill. 1977. Record Collectors Guide of Country LPs. Mississauga Ontarionis: W. J. Legere.
  • Legere, Bill. 1977. E[lectrical] T[ranscription]s: Transcription Library of Bill Legere. Mississauga Ontarionis: B. Legere. 3 vol.
  • Lenfant, Serge. 2011. Il était une fois la country music. Editions Dictionnaires d'aujourd'hui. ISBN 9782913110144
  • Malone, Bill. C. 1985. Country music, U.S.A. ISBN 978-0-292-71096-2. Archivum.
  • Malone, Bill C. 2001. Don't Get Above Your Raisin': Country Music and the Southern Working Class. Carbondale Illinoesiae: University of Illinois Press. ISBN 0-252-02678-0. Editio interretialis.
  • Pecknold, Diane, ed. 2013. Hidden in the Mix: The African American Presence in Country Music. Durham Carolinae Septentrionalis: Duke University Press.
  • Peterson, Richard A. 1992. "La fabrication de l'authenticité: la country music." Actes de la recherche en sciences sociales 93 (Iunius): 3–20. Editio interretialis.
  • Peterson, Richard A. 1999. Creating Country Music: Fabricating Authenticity. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-66285-5.
  • Stamper, Pete. 1999. It All Happened In Renfro Valley. University of Kentucky Press. ISBN 978-0-8131-0975-6.
  • Tosches, Nick. 2000. Country: les racines tordues du rock'n'roll. Editions Allia.
  • Wolff, Kurt. 2000. The Rough Guide Country Music. Londinii: Rough Guides Limited.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad musicam rusticam spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad musicam rusticam spectant.