Neurotransmissor

Structura synapsis typicae
Structura synapsis typicae
Densitas
postsynaptica
Alveus calcio
tensione electrica
nitens
Bulbulus terminalis
Fissura synaptica
Dendrita

Neurotransmissor (-oris, m.) sive neurotransmittens[1] est substantia biochemica endogena, quae signa ex neurono ad cellulam destinatam per synapsem transmittit.[2] Neurotransmissores in vesiculas synapticas colliguntur, quae sub lateris praesynaptici membrana synaptica congregatae sunt, et in fissuram synapticam extruduntur, ubi ad receptoria alligantur, quae in lateris postsynaptici membrana synaptica insunt.

Biosynthesis plerorumque neurotransmissorum ex aminoacidis fit.

Hodie plus quam ducenti neurotransmissores in natura esse putantur.

Synapsis chemica

Conferatur pagina principalis Synapsis chemica.

Synapses chemicae sunt illi loci, in quibus ex signis electricis signa chemica formantur; saepe in terminalibus neuroni locatae sunt. Quidque signum chemicum neurotransmissor de neurono signum mittens ex vesiculis synapticis, igitur praesynaptico[3] dicto, in fissuram synapticam liberatur ad neuron recipiens, postsynapticum. Illic nova signa electrica generantur.

Biosynthesis neurotransmissorum

Multi neurotransmissorum (NT) moleculae parvae sunt, et non pauci eorum in organismo facile ex aminoacidis (AA) vel endogenis vel alimentariis fabricantur, per exemplum:

Neurotransmissores, qui sunt peptida, per transscriptionem translationemque, ut alia proteina, generantur.

Subclasses neurotransmissorum

Neurotransmissores in tres subclasses dividi possunt: acidorum aminicorum, peptidorum, monoaminorum. Magni transmissores sunt:

Notae

Nexus interni

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!