Notatio scaccorum algebraica


Notatio scaccorum algebraica est solitissimum systema calculorum motus notandi, cuius primum Philippus Stamma usum repperit, quod in eius libello de ludo scaccorum (Francogallice "Essai sur le jeu des echecs") descripsit. Hodie omnes ludi in certaminibus inter omnes nationes hoc modo scribuntur.[1] Olim autem saepius notatio vetusta adhibebatur.

Scaccarium cum exercitu nigro in ordinibus columnisque primis.


Nomina sedum

Numeri et litterae quadri in scaccario.

Incipiamus nominando omnes sedes scaccarii:

Scaccarium constat ex sexaginta quattuor sedibus, quia ab ordinibus octo et columnis octo partitur.

Quaeque columna littera vocatur incipiendo ex latere sinistro, ergo columnae primae nomen a erit, ultimae h.

Quisque autem ordo numero vocatur ex parte lusoris albi in partem lusoris nigri, ergo ordini primo nomen 1 erit, ultimo 8.

Nomina militibus

NomenLitteraPictura
Rex
R
Domina
D
Turris
T
Sagittifer
S
Eques
E
Pedes
P

Nomen omnium calculorum, praeter pedites, abbreviatur maiuscula littera. Haec abbreviatio solet esse littera prima nominis calculi in lingua propria lusorum. Inspice, si vis, indicem abbreviationum calculorum in linguis nonnullis.

Rex abbreviatur littera R, Domina D, Turris T, Sagittifer S, Eques E et Pedes P. Ista nomina ex carmine Vidae "Scacchia, ludus" sumpta sunt, quia non solum puritatem sermonis Latini servant, sed etiam primarum litterarum iterationes vitant. Praeterea Marcus Hieronymus Vida scaccis recentibus (scacchi alla rabbiosa) ludebat[2]. Nota bene, pedites saepius non a littera, immo ab absentia litterae notantur.

In libris scriptis pro lectoribus omnium gentium, non litterae sed signa scribuntur.

Notatio motuum

Tracta notantur littera calculi moti, littera columnae quo movet et numero ordinis quo movet. E.g. Se5 indicat "Sagittiferum movisse in sedem e5"; c5 indicat "peditem movisse in sedem e5", quod littera peditis saepissime non scribitur.

Notatio capturae

Si calculus calculum capit, x vel : scribitur inter litteram calculi et litterarum sedis, e.g. Txe5 indicat "Turrem calculum cepisse in sede e5". Si pedes capit, littera columnae in loco litterae calculi scribitur, e.g. exd5 indicat "peditem ex columna e cepisse calculum in sede d5". Cum pedes peditis adversarii transitu insidiatur, hoc notatur tamquam in obliquum caperet.


Amplior gradus

Si pedes ad metam pervenerit, littera calculi, in quem promovetur, cum signo = scribitur post columae litteram et ordinis numerum, e.g. e1=D indicat "peditem nigrum (quod lusori nigro ordo ultimus est 1) in sede e1 promotum esse in Dominam".

Adroccare

Adroccare notatur 0-0 ad latus regis et 0-0-0 ad latus reginae.[3] Praeterea adroccandi motus numquam notatur nisi Rex primum moveat.

Scaccus et scaccus mattus

Cum calculus regi minatur, i.e. ei scaccum dat, signum + additur post motum. Si duo calculi simul scaccum regi dant, ++ additur. Cum Rex ad incitas extremas redigitur, i.e. mattus est, signum # additur post motum. Etiam satis est "Mattum" scribere post notationem.

Ludi finis

Ludo finito, 1-0 indicat lusorem album vicisse, 0-1 lusorem nigrum et ½-½ ludum ancipitem esse.

Sententia et ratio

Calliditas motus sic adnotari potest:

  • ! tractum bonum
  • !! tractum optimum
  • ? imprudentia
  • ?? mendum
  • !? tractum insolitum
  • ?! tractum dubium


Exemplum

Mattum scholaris

Motus in duobus modis scribi possunt:

(1) in duabus columnis, albi/nigri, ubi semper in primis erit numerus motuum:

1. e4 e5
2. Ef3 Ec6
3. Sb5 a6

(2) in textu: 1. e4 e5 2. Ef3 Ec6 3. Sb5 a6.

Textus motum interrumpit, et "..." indicat motum sequentem:

1. e4 e5
2. Ef3 ...
Niger peditem defendit.
2. ... Ec6
3. Sb5 a6

Exumplum notationis ludi dextra animati, "Mattum scholaris" appellati, est subter datum:
1. e4 e5
2. Dh5?! Ec6
3. Sc4 Ef6??
4. Dxf7# 1-0


Vide exemplum scaccorum ludi longior.


Nomina militibus et scaccorum ludo linguis nonnullis

Haec sunt nomina et abbreviationes militibus in linguis nonnullis:[4]


Linguarexdominaturrissagittiferequespedes[5]Scacci"Scaccum!""Mattum!"
figura ...+#
AngliceK kingQ queenR rookB bishopN/Kt knight(P) pawnChessCheckCheckmate
Arabiceمفرفلحصشطرنج
BataveK koningD dameT torenL loperP paardpionSchakenSchaakMat
BohemiceK králD dámaV věžS střelecJ jezdec(P) pěšecŠachyŠachMat
CambrianeT teyrn/breninB brenhinesC castellE esgobM marchog(G) gwerinwrGwyddbwyllSiachSiachmat
CatalaneR reiD dama/reinaT torreA alfilC cavall(P) peóEscacsEscac, XecEscac i mat
CoreaneKQRB 비숍N 나이트(P)체스
DaniceK kongeD dronningT tårnL løberS springer(B) bondeSkakSkak
EsperanticeR reĝoD damoT turoK kurieroĈ ĉevalo(P) peonoŜakoŜak
EstoniceK kuningasL lippV vankerO odaR ratsu(E) etturMalešahh
FinniceK kuningasD kuningatarT torniL lähettiR ratsu(S) sotilasSakkiSakki
FranciceR roiD dameT tourF fouC cavalier(P) pionJeu d'échecsÉchecÉchec et mat
GermaniceK KönigD DameT TurmL LäuferS Springer quoque Pferd vel Rössl nominatum(B) BauerSchachSchachMatt
GraeceΡ βασιλιάςΒ βασίλισσαΠ πύργοςΑ αξιωματικόςΙ ίπποςπιόνιΣκάκιMάτ
Hebraiceמלךמלכהצריחרץפרשרגלישחמטשחמט
HiberniceRB banríonC caisealE easpagD ridire(F) fichillín/ceithearnachFicheallSáinnMarbhsháinn
HispaniceR reyD damaT torreA alfilC caballo(P) peónAjedrezJaqueJaque mate
HungariceK királyV vezérB bástyaF futóH huszár(P) gyalog/parasztSakkSakkSkák og mát
Iaponiceキングクイーンルークビショップナイトポーンチェス王手
IslandiceK kóngurD drottningH hrókurB biskupR riddari(P) peðSkák, taflSkák
IndonesiceR rajaM menteriB bentengG gajahK kuda(P) pionCaturSkak
ItalianeR reD donnaT torreA alfiereC cavallo(P) pedoneScacchiScaccoScacco matto
LithuaneK karaliusV valdovėB bokštasR rikisŽ žirgas(P) pėstininkasŠachmataiŠachMatas
LusitaneR reiD rainhaT torreB bispoC cavalo(P) peãoXadrezXequeMate
LuxemburgiceK kinnekD dammT tuermL leeferP päerd(B) bauerSchachSchachSchachmatt
NorvegiceK kongeD dronningT tårnL løperS springer(B) bøndeSjakkSjakkSjakkmatt
PoloniceK królH hetmanW wieżaG goniecS skoczek(P) pionSzachySzachMat
RomaniceR regeD reginăT turnN nebunC cal(P) pionŞahŞahMat
RussiceКр корольФ ферзьЛ ладьяС слонК конь(П) пешкаШахматыШахМат
SiculeR reD rigginaT turruA alferuS scecchu(P) pidinuScacchi
SiniceKQRBN國際象棋將軍將死
SlovaciceK kráľD dámaV vežaS strelecJ jazdec(P) pešiakŠachŠach
SloveniceK kraljD damaT trdnjavaL lovecS skakač(K) kmetŠahŠahMat / Šahmat
SueciceK kungD damT tornL löpareS springare(B) bondeSchack
TurciceŞ/K şah/kralV vezirK kaleF filA at(P) asker/piyonSatrançŞahMat
Ucrainice корольD королеваT тураC слонK кінь(П) пішакШахиШахМат

Notae

Nexus externi