Pioneer One

Pioneer One est series televisifica interretialis Americana a Ioshua Bernhard et Bracey Smith anno 2010 fabricata.[1][2][3] Notabilis est quia a donationibus persolvata est, prima series pro BitTorrent creata est, et prima series in BitTorrent divulgata est.[4][5][6][7][8]

De serie

Pioneer One est drama partibus emissa, in interrete per retem VODO et DISCO vulgata. Fere duo milliones dollariorum ex rete prehendita est et praemium Primi Episodii Dramatici Optimi anno 2010 apud New York Television Festival consecuta est. Series suo potente fabricatur et a donationibus spectatorum solvatur. Sex milia dollariorum episodium primum pellicula impressum est,[9] quae pecunia per situm Kickstarter antea collecta est. Series sub diplomate Creative Commons publicata est[10] et per VODO (sicut pellicula prior The Lionshare a Bernhard suo potente fabricata) in Interreti et P2P retibus gratis publicata est.[11][12] Hactenus quinque episodii fabricati sunt. Fabricatio partis seriei reliqui a donationibus amatorum directe solvatur.[1][13]

Argumentum

Astronavis arcana in atmosphaera Telluris intrat, quae res responsum gravissimum ex rectione Americana facit. Ob radiationem a nave super multam centenam milium passuum in Montana rustica dispergatam, magistratús impetum a terroristis, nomine fragorem bombae spurcosae, celeriter postulant. Investigator autem primus rationem subtiliter abicit, rhetorice quaerens "Quo impetum cum Montana initiaret?" Rudus in Canada inventum est, ubi investigatores apud fragorem hominem vivum in tunica bracata sideralis Sovietica inveniunt. Curatores foederales apud Administrationem Securitatis Patriae Americanam se in re implicant, permissum in Canada operare ex Vigilibus Equestribus Canadianis Regiis recipiantes.

Illi homo est in periculo medico, et prima investigatio sanguinis ei signa cancri gravi monstrat, et doctores adfirmant eum esse nimium nocitum ad transportandum. Epistulae Russice scriptae apud situm naufragii inventae monstrant hominem esse filius cosmonautarum apud coloniam in Marte viventarum. Administratio Securitatis Patriae Americana, epistulas non credans et cupidus successús administrationis ad diurnarios denuntiandi, Curatorem Taylor hominem sicut terroristam ad CFA recuperare contra periculum medicum iubet. Taylor, litterae esse verae credans, iussum praeterit.

Taylor Doctorem Walzer, pertissimum qui nonnullos libros de salute hominum in Marte scripsit, ad gregem affert ut de re disceptent. Ad finem episodii, signum radiophonicum auditur et monitorium computatri apud Baikonur portum spatialem viditur.

Episodia

#TitulusDirectorScriptorDies primum emissa
11"Earthfall (Pilot)" Bracey SmithIoshua Bernhard16 Iunii 2010
Obiectum ex spatio radiationem super America Septentrionali dispergat. Timidus terrorismi, curatores Administrationis Securitatis Patriae Americani mittunt ut investigarent et damnum restingerent. Reliqua programmata antiqua spatialis Sovieticae inveniunt, cuius reditus ad Tellurem consecutiones magni momenti orbi terrarum toto efficiet. 
22"The Man From Mars" Bracey SmithIoshua Bernhard15 Decembris 2010
Pertissimum Martis Doctor Zacharias Walzer (Iacobus Haley) laborat ut rem de Marte esse vera monstraret. Eum rectionem missionem hominum ad Martem initiare persuadere potest? Curator primus Tomas Taylor (Iacobus Rich) ab utraque Canadianis et superioribus suis urget, et decernendum est. 
33"Alone in the Night" Bracey SmithIoshua Bernhard28 Martii 2011
Taylor et grex sui, dies tres ob pestilentiam possibilem segregantes, tempus aquireunt ut verum ex ista cosmonauta Martiana caperent. Sed qui eam dicere facere potest? 
44"Triangular Diplomacy" Bracey SmithIoshua Bernhard28 Aprilis 2011
Cum diurarii de fabula satellitis artificialis corrupti quaerere initient, Praefectus McClellan (Einar Gunn) quaestiones ex Russianis severe quaerit ut verum ipsum suum persequit. Sed omne ex quo Yuri (Alexander Evtushenko), puer timidus in medio omnis, dicat dependunt. 
55"Sea Change" Bracey SmithIoshua Bernhard5 Octobris 2011
Cum hospes subitus castra Calgariae irrumpit, anxietas magis quam ante fit. Fatum cosmonautae Yuri et omnis in grege Taylor decernendum est. 
66
 

Dramatis personae

  • Iacobus Rich est Tomas Taylor
  • Alexandra Blatt est Sofie Larson
  • Alexander Evtushenko est Yuri
  • Iacobus Haley est Doctor Zacharias Walzer (nisi quod Matthias Foster est Dr. Walzer in primo episodio)
  • Guido Wegener est Vernon
  • E. Iacobus Ford est Dileo
  • Laurentius Cantor est Norton
  • Einar Gunn est McClellan
  • Laura Graham est Ioanna Campbell

Acceptio

Prima hebdomade post publicationem, totiens primum episodium ex interrete expromptum est quotiens 420 000,[14] 170 000 plusquam praedictum est.[1] Difficile est quotiens aliis modis expromptum esse aestimare, exempli gratia, fasciculus torrent episodii automatice in programmatura μTorrent additus est. Primae censurae sunt bonae, et multi censores seriem, quamquam suo potente fabricatam, ut mire bonam laudaverunt. Exempli gratia, "Download Squad," primum episodium in hoc modo descripsit: "admirationem movi . . . post finem me plurem episodium exoptare inveni."[15] Anno 2010 Festus Televisionis Novi Eboraci Pioneer One ut "Primum Episodium Dramatici Optimum" optavit.[16]

Notae

Nexus externi

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!