Regnum Melli

Regnum Melli[1] fuit magnum imperium in Africa occidentale, ubi nationes Malia et Senegalia nunc sunt, inter annos fere 1230 ad 1670. Quod Mandingae[2] imperium habitabat, etiam "Imperium Mandingarum"[2] vel "Manden Kurufa" appellatur. Primus princeps fuit Sundiata Keita (1210-1260), cuius pater Naré Maghann Konaté erat rex Mandingus.

Regnum Melli anno 1337

Principes Melli divitissimi fuerunt, praecipue Mansa Musa (ca. 1280-1337), qui ab anno 1307 regnavit. Avus Musae fuit frater Sundiatae.

Lingua Mandinga[3], leges imperium, et mores Maliarum magnam auctoritatem inter populos prope flumen Niger tenuerunt.

Notae

Bibliographia

Fontes antiquiores
Eruditio
  • Kai, Nubia. Kuma Malinke Historiography: Sundiata Keita to Almamy Samori Toure. Lanham: Lexington Books, 2004. ISBN 978-0-7391-8268-0
  • Kondé, El Hadj Missa. Les Kondé et le Mandeng: épopée d’une famille de Haute-Guinée. Lutetiae: L'Harmattan, 2015.
  • Sidibe, B. K. Sunjata: the Story of Sunjata Keita, Founder of the Mali Empire. Kanifing: Fulladu Publishers, 2014.

Nexus externi

Situs geographici et historici:  • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Regnum Melli spectant.
  • Historia Africae, capitulum quod de regnis Africae occidentalis tractat (Anglice)
  • Ortus et finis imperii Melli (Francogallice)