Vis aestualis

Vis aestualis[1][2] est effectus gravitatis qui formam corporis extendit secundum lineam imaginariam ad centrum massae alterius corporis conexam, propter distributionem gradientem (i.e. diversa ops in diversis locis) campi gravitationalis alterius. Causa est variarum rerum, ex quibus connumeranda sunt aestūs, rotationes synchronae(d), destructio corporum caelestium, formatio annulorum intra limites Rochianos(d) planetarum, atque, nimiis condicionibus, spacellificatio.

Illustratio roboris aestualis.

Vis aestualis emergit quia campus gravitationalis haud constans est: massa in loco vicino attrahitur fortius quam in loco remoto, et haec differentia causa est deformationis cuiusque corporis quod circa aliud corpus movetur.

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Vires aestuales spectant.