Visurgis

Vīsurgis, (-is, m.) sive serius Wisara, Wissula (Theodisce: Weser; IPA: [ˈveːzɐ]) est fluvius Germaniae, qui in Oceanum Fresonicum fluit. Urbs maxima ad ripas sita est Brema et a parte hoc flumen laeva Fuldaha influit.

Visurgis - Weser
Weraha et Fuldaha confluunt ut Visurgim forment
Longitudo452 chm
Altitudo fontis116,5 m
Area systematis41 049 chm²
Fonsest ubi Fuldaha
et Weraha confluunt.
OstiumBremae Portus
RegioHassia,
Rhenania Septentrionalis-Vestfalia,
Saxonia Inferior, Brema
Situs Visurgis fluminis

Urbe Mundia Hannoverana, ubi confluunt flumina Fuldaha Verraque formantia amnem Visurgim, monumentum situm est. Quo lingua Germanica scriptum est:

Ubi Verra et Fuldaha inter se osculantur,
nomina eis amittenda sunt
Et hic eo osculo nascitur flumen Visurgis,
quod Germanicum est usque ad mare.

Apud scriptores

Pomponius Mela primus est, qui de Visurgi narrat libro De situ orbis 3.3 (anno circiter 43): ... in Oceanum, Amisius, Visurgis, et Albis clarissimi.

Plinius, Naturalis historia: Visurgis.

Adamus Bremensis: Nobilissimi Saxoniae fluvii sunt Albis, Sala, Wisara, qui nunc Wissula vel Wirraha nuncupatur. Is in Thuringiae saltu fontem habet, quemadmodum et Sala; deinde mediam cursu pertransiens Saxoniam, in vicinia Fresonum sortitur occasum.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Visurgim spectant.