Mare Germanicum

Mare Germanicum[1] sive Oceanus Germanicus[2] est pars Oceani Atlantici, inter Francogalliam, Britanniam, Nederlandiam, Galliam Belgicam, Germaniam, Daniam, et Norvegiam situm.

Despectus ex satellite in Mare Germanicum

Ambitus est 288 000 saltus, vel 575 000 chm².

Vicinae terrae sunt:

Complures naves quotidie Mare Septentrionale meridianum transiunt; hoc enim mare celebre iter praebet.

Nomina

Alia nomina Latine scripta sunt "Mare Amalchium, Oceanus Fresonicus, Magnum Mare, Mare Occidentale, Oceanus Occidentalis". In linguis Europaeis hodiernis hoc mare "septentrionale" saepius nuncupatur, videlicet Anglice North Sea, Theodisce Nordsee, Nederlandice Noordzee, Norvegice Nordsjøen, Francogallice Mer du Nord.

Geographia

Occasus solis a Germania visus et homines in litore stant.

Septentrionale Britanniae litus a glaciariis sinuosis anfractuosisque factum est.

Flumina

Maiores fluvii qui in mare influunt sunt Scaldis, Rhenus, Thamesis, Albis, Mosa, Visurgis.

Insulae

Multae insulae in Mari Germanico sunt, i.a. Terra Sacra, quae hodie Helgoland nominatur et Insulae Frisicae Orientales.

Oeconomia

In litoribus Maris Germanici portus maximi momenti sunt.

Notae

Nexus interni

Pinacoteca

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 56°0′0″N 3°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия