Media America

(Redirectum de America Media)

Media America[1] sive America Centralis[2] (Hispanice América Central) est regio ad meridiem Americae Septentrionalis sita, quae civitates Guatimaliam, Belizam, Honduriam, Salvatoriam, Costaricam, Panamam plus minus complectitur. Quae regio terrestris, angusta sicut isthmus, Americam Septentionalem cum America Australi coniungit. Talis regio, cui interdum certae Mexici partes quoque ascribuntur, Mesoamerica nomine Graecolatino ab archaeologis aliisque anthropologis appellari solet.

Media America in tabulis geographicis descripta.

Notae

Nexus interni