Antisemitismus

Antisemitismus[1][2] ratio et cogitandi et agendi eorum est, qui populo Iudaeorum et religioni Mosaicae[3] toti sine ulla distinctione hominum singulorum infensi sunt.[4]

Antisemitismi certa indicia sunt,

  • siquis Iudaeos vultu, specie, moribus inter se similes esse affirmat,
  • siquis Iudaeos omnes divites avarosque existimat,
  • siquis Iudaeos in dominationem totius mundi conspirasse opinatur.

De historia antisemitismi

Imago mediaevalis Iudaeorum, qui notam ferre coacti sunt. Huius iniuriae ad exemplum bello per totum orbem terrarum gesto altero in Europa occupata Iudaei stella Davidica notati sunt.

Iudaeos odio quodam inveterato multi persecuti sunt homines, quo commoverentur, ut contumeliis eos afficerent, insidias eis pararent, eos opprimerent et in tumultu etiam occiderent. Quas iniurias Iudaei temporibus antiquis, cum in Palaestina sedes haberent, et medio quod dicitur aevo per Europam dispersi perpessi sunt.

Nostris autem temporibus inde a saeculo 19 praeceptores antisemitismi nationem atque sanguinem quendam Iudaicum per totum orbem terrarum emanatum esse docuerunt, ex quo, qui nati essent, his populis, quibus immixti vitam degerent, maxima afferrent detrimenta. Qua ex doctrina ortus est antisemitismus ille perniciosus, quo saevientes bello per totum orbem terrarum gesto altero Germani conati sunt, ut Iudaeos omnes exstirparent.

Ne his quidem diebus antisemitismo penitus evulso admodum multi praesertim inter Musulmanos sunt, qui rei publicae Israel infensi antizionistas se professi Iudaeos in hoc reprehendere pergant, quod ubique in omnibus negotiis, mercimoniis, civitatibus, litteris plurimum possent. Qua de causa constat antisemitismo eorum etiam animos ali, qui Dei Optimi Maximi nomine abutuntur, ut caedes a se optimo iure committi affirment.

Anno 1962 Demetrius Szostakowicz antisemitismum, quoad in populo Russico vigeret, Symphonia illa XIII ad versus Eugenii Ievtuszenko composita reprehendit, quae inscripta est "Babi Yar".

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Antisemitismus spectant.
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes