Bristolium

Bristolium[1][2] (Anglice Bristol) est urbs circiter 410 000 incolarum (550 000 in area urbana), portus Avonae fluminis[3] et comitatus metropolitanus Angliae. In comitatu geographico Glocestria comprehenditur. Inter ecclesias clariores enumerandae sunt cathedralis Bristoliensis[4] et S. Mariae de Redcliff.[5]

Wikidata Bristolium
Res apud Vicidata repertae:
Bristolium: insigne
Bristolium: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°27′13″N 2°35′51″W
Numerus incolarum: 472 465
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Nomen officiale: Bristol

Gestio

Praefectus: Marvin Rees
Procuratio superior: City of Bristol

Geographia

Superficies: 109.6 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Hannovera, Tolosa, Tiphlis, Burdigala, Portus Cale, Kumamoto, Beira

Tabula aut despectus

Bristolium: situs
Bristolium: situs

Clima

Forma urbis Bristolii anno 1478 depicta. Robert Ricart, The Maire of Bristowe is Kalendar f. 5 (Tabularium documentorum Bristoliense no. 04720; cf. Smith (1872) p. 10)

Sicut Britanniae meridianae fere omni, Bristolio clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger sed inter urbes Anglicas calidius et apricius; in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima in regione suburbana Filton mensibus Ianuario et Februario 2° atque mensibus Iulio et Augusto 13°, maxima inter 8° et 22°, sed minima extrema usque hodie nota −10.1°; pluviis anno toto ad 802 mm elevatis; horis solis fulgentis mense Decembri 53, mense Iulio 218, per annum totum 1 627.[6]

Incolae notabiles

Notae

Bibliographia

Despectus in Bristolium
Historica et topographica
Editiones fontium
  • James Dallaway, Antiquities of Bristow in the Middle Centuries. Bristolii: Mirror Office, 1834 Textus apud Internet Archive
  • Henry Rogers, The Calendars of Al-Hallowen: An attempt to elucidate some portions of the history of the Priory or Ffraternitie of Calendars. Bristolii: Light and Ridler, 1846 Textus apud Internet Archive
  • Lucy Toulmin Smith, ed.; Robert Ricart, The Maire of Bristowe is Kalendar. Londinii: Camden Society, 1872 Textus apud Internet Archive
  • "Bristolium" in Carolus Stephanus; Nicolaus Lloydius, ed., Dictionarium historicum geographicum poeticum (Coloniae Allobrogum, 1693) ~ pp. 246-247
Numismatica

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 51°27′13″N 2°35′51″W • OpenStreetMap • 11609016 GeoNames • Thesaurus Getty • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bristolium spectant.