Conclave (conventus cardinalium)

Haec pagina de nomine congregationis cardinalium, qui novum papam eligunt, explicat. Si partem domus quaeris, vide conclave (architectura).

Conclave (-is, n.; e vocabulis cum clave) est in primis pars domus velut cubiculum quae (ut e nomine patet) clave clauditur, deinde conventus collegii cardinalium Ecclesiae Catholicae ad papam eligendum, cuius rei gratia recentioribus temporibus plerumque cardinales in Sacellum Sixtinum ad deliberandum secedunt.

Sacellum Sixtinum, hodierna sedes conclavis.

Accurate per litteras apostolicas Ingravescentem Aetatem die 21 Novembris, anno 1970, Paulus papa VI statuit ut Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum implerent, ius amittant Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius in Conclave ingrediendi.

Postquam cardinalis aut etiam vir qui non sit cardinalis in papam electus est, collegii cardinalium subdecanus eum interrogat: "Acceptasne electionem de te canonice factam in Summum Pontificem?" et postea iterum papae nomen ex eo quaerit quod ille sibi imponere velit.

Novi papae nomen coram populo, in foro Sancto Petro dicato congregato, his verbis nuntiatur: "Annuntio vobis gaudium magnum: Habemus Papam! Eminentissimum ac Reverendissimum Dominum, Dominum [N.], Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, qui sibi nomen imposuit [N.]"

Historia

Saepe orbis terrarum potentes conati sunt sui commodi causa conclavia commovere. Etiam tum initio saeculi vicensimi, nam conclave coepto 1 Augusti anno Domini 1903 omnium gratissimus erat Cardinalis Rampolla, qui sub Leone XIII munere Secretarii Status functus erat. Dicitur nomine imperatoris Francisci Iosephi Kniaz Cardinalem Puzyna post secundum scrutinium vetum? praesentasse cuius catholici imperatores tum ius habebant, sed et tertio scrutinio Rampolla maioritas eum elexit. Cum quorum necessarium non pervenire posset, patriarcha Venetii Iosephus Sarto animum Cardinalium in se convertebat, dieque 4 Augusti cum nomine Pius X papa creatus est.

Praesenti tempore conclave regitur Constitutione Apostolica Universi Dominici Gregis a papa Ioanne Paulo II anno 1996 promulgata. Haec constitutio a papa Benedicto XVI motu proprio die 11 Iunii 2007 et iterum motu proprio die 22 mensis Februarii 2013 aliquatenus immutata est. Nam nunc semper "ad validam electionem Romani Pontificis duae ex tribus partes suffragiorum omnium praesentium requiruntur"; secundum constitutionem apostolicam Universi Dominici Gregis autem post triginta tres diribitiones:

Si autem scrutinia ad nihilum reciderint, his peractis rebus de quibus supra dictum est, Cardinales electores consulat Camerarius de modo procedendi, atque agetur prout eorum maior absoluta pars decreverit.
Ne recedatur tamen a ratione ut electio valida evadat aut maiore absoluta parte suffragiorum aut duo nomina tantum suffragando, quae in superiore scrutinio maiorem suffragiorum partem obtinuerunt, dum hoc quoque in casu sola maior absoluta pars poscatur.

Conclavia recentiora

 1903191419221939195819631978
Augusto
1978
Octobri
20052013
Dies3452432322
Diribitiones7101431154845
Cardinales electores646561645382114111117117
Cardinales qui in conclavi interfuerunt625753635180111111115115
ElectusIosephus SartoIacobus della ChiesaAchilles RattiEugenius PacelliAngelus Iosephus RoncalliIoannes Baptista MontiniAlbinus LucianiCarolus WojtylaIosephus RatzingerGeorgius Marius Bergoglio
Aestimata suffragia 50384248365710190[1]100
Nomen pontificale Papae electiPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Vexillum Sedis Vacantis
Electiones papales:

1061 |1073 |1086 |1088 |1099 |1118 |1119 |1124 |1130 |1143 |1144 |1145 |1153 |1154 |1159 |1181 |1185 |1187 (Oct.) |1187 (Dec.) |1191 |1198 |1216 |1227 |1241 |1243 |1254 |1261 |1264–1265 |1268–1271 |1276 |1277 |1280–1281 |1285 |1287–1288 |1292–1294

Conclavia:

1276 (Ian.) |1276 (Iul.) |1294 |1303 |1304–1305 |1314–1316 |1334 |1342 |1352 |1362 |1370 |1378 |1389 |1404 |1406 |1417 |1431 |1447 |1455 |1458 |1464 |1471 |1484 |1492 |1503 (Sept.) |1503 (Oct.) |1513 |1521–1522 |1523 |1534 |1549–1550 |1555 (Apr.) |1555 (Maii) |1559 |1565–1566 |1572 |1585 |1590 (Sept.) |1590 (Oct.) |1591 |1592 |1605 (Mar.) |1605 (Maii) |1621 |1623 |1644 |1655 |1667 |1669–1670 |1676 |1689 |1691 |1700 |1721 |1724 |1730 |1740 |1758 |1769 |1774–1775 |1799–1800 |1823 |1829 |1830–1831 |1846 |1878 |1903 |1914 |1922 |1939 |1958 |1963 |1978 (Aug.) |1978 (Oct.) |2005 |2013

Haec stipula ad Ecclesiam Catholicam Romanam spectat. Amplifica, si potes!

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes