Impetus Lutetiae Novembri 2015 facti

Impetus Lutetiae Novembri 2015 facti fuerunt incursiones conspiratae a terroristis Islamicis Lutetiae vespere 13 Novembris 2015 crudeliter in homines fortuitos factae. Res hora 21:16 CET fieri coeptae sunt in circumdariis I, X, XI, atque in Stadio Franciae, Sancti Dionysii in septentrionali suburbio.[1] Tres saltem diruptiones et sex sclopetationes in multitudinem collineatae renuntiatae sunt. In theatro Bataclan obsides retenti sunt.

Loci impetuum.
Theatrum Bataclan anno 2008.

Homines 129 saltem privati, inter quos circa octoginta et novem spectatores in theatro, [2][3][4][5] armis igniferis bombisque necati sunt. Ducenti saltem homines vulnerati sunt, octoginta graviter. Vigiles Francici duos suicidas bombiferos impetibus interfuisse renuntiaverunt.[6] Qui cum iam fiebant impetus, Franciscus Hollande, praeses Franciae, in contione televisifica hora 23:58 CET[7] habita statum discriminis nationalem declaravit, multosque fines civitatis clausit. Interpres vigilum omnes aggressores necatos esse renuntiavit. Post secundum bellum mundanum, haec pessima est calamitatum in Francia factarum.[8]

Proximo die, 14 Novembris, Civitas Islamica se in culpa esse nuntiavit.[9][10][11]

Nexus interni

Notae

Nexus externi