Ius Magonicum
conditura
Ius Magonicum,[1] Francogallice sauce Mayonnaise, est conditura a coquis ad tempus parata ut cum acetariis et piscibus aliisque ferculis frigidis inferatur. Ab annis 1880 crebrius crebriusque embamma ad iurem Magonicum imitandum, in ergasteriis confectum, in tabernis venditatur, in ganeis infertur.
Nomen ad portum Magonicum insulae Minoricae respicere videtur, sed de vera origine alii aliter censuerunt. Grimod de la Reynière orthographiam bayonnaise ("Baionense") proponit:
- Puristae culinarii de nomine ferculorum huius generis discrepant: nonnulli mayonnaise, alii mahonnaise, sunt qui bayonnaise dicunt. Horum vocabulorum primum non Francogallicum est; alterum est nomen urbis cuiusdam ubi nihil in re cenatica celebrum sit. Ergo tertium praeferre statuimus, urbem denotans a multis ganeonibus inventoribus frequentatam, ubi insuper quotannis optimae in omni Europa pernae nascuntur".[2]
Sed in eodem libro de pullina modo Baionensi loquitur, quae nihil commune habet cum hoc iure.[3] Carême anno 1815 sauce magnonnaise,[4] anno 1822 magnonaise et à la magnonaise scripsit.[5]
Notae
Bibliographia
- Fontes antiquiores
- 1808 : Grimod de la Reynière, Manuel des amphitryons (Lutetiae) p. 211, cf. p. 99
- 1815 : "Traîté des sauces magnonnaises" in M. A. Carême, Le Pâtissier royal parisien (Lutetiae) vol. 2 pp. 9-12
- 1948 : M. Gérin, "Sauce froide" in Revue culinaire (Augusto 1948) pp. 212-213
- Eruditio
- "La mayonnaise aux blancs d’oeufs" in Les Cahiers de la gastronomie n° 19 (2014?)
- Elizabeth David, "The True Emulsion" in The Spectator (3 Augusti 1962); reimpressa in Elizabeth David, An Omelette and a Glass of Wine (Londinii, 1984) (Fragmenta editionis recentioris apud Google Books)
- Praecepta
- 1814 : Antonius Beauvilliers, L'Art du cuisinier vol. 1 pp. 66, 259, 267, 277) ("Sauce mayonnaise; Mayonnaise de lapereaux, de faisan, de perdreaux")
- 1906 : Charles Herman Senn, ed., Mrs. Beeton's Book of Household Management (Londinii: Ward, Lock, 1906) pp. 229, 1110
- 1907 : Auguste Escoffier, Le Guide culinaire (2a ed. Lutetiae, 1907) pp. 62-64
- 1909 : Eleanor L. Jenkinson, The Ocklye Cookery Book: a book of recipes by a lady and her cook (Crowborough: H. Wilkins, 1909)p. 63 ("mayonnaise sauce")
Nexus externi
- Pierre Leclercq, "Les grands mythes de la gastronomie: Aux origines de la mayonnaise" (16 Decembris 2018) apud universitatem Leodiensem
- "Mayonnaise" apud ATILF BHVF
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes