Lacus Erieus

lacus in Canada

Lacus Erieus[1] area superficiali est quartus a maximo lacu ex quinque Lacubus Magnis in America Septentrionali et undecimus a maximo in omne orbe terrarum.[2] Lacus volumine aquae est maxime meridianus, maxime humilis, minimusque Magnorum Lacuum.[3][4] Finitur ad septentriones ab Ontarione provincia Canadiensi, ad meridiem ab Ohio, Pennsilvania, et Novo Eboraco in civitatibus Civitatum Foederatarum, et ad occidentem a civitate Michigania.

Lacus Erieus (caeruleo berolino pictus) et alii Lacus Magni.
Despectus in Lacum Erieum ex satellite anno 2007. Photographema ex NASA.

Lacus appellatur ex tribu Eria[5] Indianorum Americanorum qui secundum eius litus meridianum olim habitabant.[3] Effluvum e lacu vim hydroelectricam Canadae Civitatibusque Foederatis praebet, cum ingentes apud Aquas Cadentis Niagarenses turbinas? verset.[6]

Chad Fraser, scriptor Canadiensis, in libro Lake Erie Stories, regionem verbis exsequitur "refugium apricissimum, paene tropicum."[7][8] Margarita Atwood, scriptor mythistoriarum et poeta, lacum sic describit: "Magnus, planus, pulcher, rabiebus inexspectatis obnoxius, locis languidis praeditus—sicut oculi Roberti Mitchum."[9]

Pactio Magnorum Lacuum

Lacus Erieus hieme visus.

Anno 2005 civitates Magnorum Lacuum Ohium, Michigania, Novum Eboracum, Pennsilvania, Illinoesia, Indiana, Visconsinia, et Minnesota, et Ontario provincia Canadiensis Pactionem Sustinendarum Opum Aquariarum Magnorum Lacuum et Pelvis Fluminis Sancti Laurentii (Great Lakes–St. Lawrence River Basin Sustainable Water Resources Compact) sanxerunt, quam Praeses Georgius W. Bush legem Septembri 2008 fecit. Pactio, ratio internationalium iurum aquariorum gerendorum a Consilio Magnorum Lacuum (Great Lakes Commission), deductionem aquae ex Magnis Lacubus ad civitates remotas obstare intendit, et normas usurpandi conservandique praescribit. Ambae maiores factiones politicae pactionem fulciunt, a Senatore Georgio Voinovich (R-OH) et Gubernatore Jennifer Granholm (D-MI) promotae, sed ob siccitates frequentis et paucitatem aquae, populo in civitatibus meridio-occidentalibus Civitatum Foederatarum non grata est.

Urbes notabiles

Maximae urbes secundum litus lacus sitae sunt

Despectus panoramicus in Lacum Erieum ex Litore Septimo (Anglice Waterworks Beach) in Vivario Civitatis Presque Isle (Presque Isle State Park) in Comitatu Erieo Pennsilvaniae.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Assel, R. A. 1983. Lake Erie regional ice cover analysis: preliminary results. NOAA Technical Memorandum ERL GLERL 48. Ann Arbor Michiganiae: U.S. Department of Commerce, National Oceanic and Atmospheric Administration, Environmental Research Laboratories, Great Lakes Environmental Research Laboratory.
  • Bolsenga, S. J., et Charles E. Herdendorf, eds. 1993. Lake Erie and Lake St. Clair Handbook. Detroiti: Wayne State University Press. ISBN 0-8143-2470-3.
  • Fraser, Chat. 2008. Lake Erie Stories: Struggle and Survival on a Freshwater Ocean. Dundum. ISBN 978-1-55002-782-2.
  • McGucken, William. 2000. Lake Erie Rehabilitated: Controlling Cultural Eutrophication, 1960s–1990s. Acroniae: University of Akron Press. ISBN 1-884836-57-7.
  • Saylor, J. H., et G. S. Miller. 1983. Investigation of the currents and density structure of Lake Erie. NOAA Technical Memorandum ERL GLERL 49. Ann Arbor Michiganiae: U.S. Department of Commerce, National Oceanic and Atmospheric Administration, Environmental Research Laboratories, Great Lakes Environmental Research Laboratory.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Eriarum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 42°15′0″N 80°59′59″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • "1075813" apud USGS • Treccani • Большая российская энциклопедия