Lacus Melorus

Lacus Melorus vel Mellerus[1] (Suecice: Mälaren), est lacus in Suecia situs, et tertius a maximo civitatis lacus, cuius area 1090 chm² et volumen in 13,6 chm³ est. In comitatibus Holmiae, Upsaliae, Sudermanniae et Vestmanniae patet. Insulis permultis magnis et parvis opertus est, quarum Birca insula notior est, in qua Birca urbs antiqua sita erat. Cum mari Baltico aliquot ramis et canalbus cum cataractis coniunctus est, in quibus Holmia civitatis caput sita est. Usque ad saeculum XI, cum aequor Baltici altior esset, sinus marinus Melorus fuit.

Pharus in Meloro lacu

Notae

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 59°30′0″N 17°12′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Melorum spectant.


Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!