Lingua Latina archaica

Lingua Latina archaica, sive Latinitas prisca, fuit genus linguae Latinae qua loquebantur Romani antiqui temporibus ante bellum sociale (circa annum 83 a.C.n.)[1] vel annum 75 a.C.n.,[2] ante quidem aevum Latinitatis classicae. Secundum plurimas theorias hodiernas, lingua Latina prisca ex lingua Protoitalica oritur; aliae autem dicunt linguam Latino-Faliscam esse ramum ab Oscoumbrica separatum, sed cum multis linguis Italicis aliis cognatum, atque adeo cum linguis Celticis.

Lingua Latina archaica
Taxinomia:lingua Indoeuropaea e familia Italica
Status:status archaicus linguae Latinae
Sigla:1 la, 2 lat, 3 lat
Usus
Aevum:saec. 5 a.C.n. – 2 a.C.n.
Situs:Roma et Res Publica Romana
Litterae:
Scriptura:Abecedarium Latinum
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Primum linguae Latinae exemplum notum in fibula Praenestina legitur, quam explicatio nova, anno 2011 divulgata, dicit genuinam "praeter ullum dubium prudens"[3][4] esse, tempore orientalizanti natam, primo dimidio saeculi septimi a.C.n.[5]

Proprietates

Interdum grammatice variat lingua quo magis similis linguae classicae per historiae itum fiebat. Sicut classicus, sermo archaicus septem casus grammaticos habuit: nominativum, vocativum, accusativum, genetivum, dativum, ablativum, atque locativum. Haec lingua nota est ob multos diphthongos qui posterius commutati sunt.

Nomina

Declinatio prima

Declinatio cuius verborum fines saepissime 'a' erant (tamquam declinatio prima latinae classicae). Plerumque, haec verba feminina erant.

puella, –aī
f.
SingularisPluralis
Nominativuspuellapuellaī
Vocativuspuellapuellaī
Accusativuspuellampuellā
Genetivuspuellās/-es/-aīpuellōm/ -āsom
Dativuspuellaipuellaīs/-eīs/ -abos
Ablativuspuellādpuellaīs/-eīs/ -abos
Locativuspuellaipuellaīs(u)/-eīs

Declinatio secunda

Tamquam declinatio secunda latinae classicae, nomina huius declinationis neutra et masculina sunt. -os latinae classicae -us pertinet dum neutrum -om latinae classicae -um pertinet.

'campos, –oī
classice 'campus m.
'saxom, –oī
classice 'saxum n.
SingularisPluralisSingularisPluralis
Nominativuscamposcampoīsaxomsaxa
Vocativuscampecampoīsaxesaxoī
Accusativuscampomcampōssaxomsaxa
Genetivuscampoīcampōm/ -ōsomsaxoīsaxōm/ -ōsom
Dativuscampōicampoīssaxōisaxoīs
Ablativuscampōdcampoīssaxōdsaxoīs/ -oes
Locativuscampoicampos(u)saxoisaxos(u)/ -oes

Latine archaice, duo fines genetivorum pluralium sunt: prius -ōm, sicut -ων (-ōn) linguae Graecae Antiquae, et (serotina) forma -ōsom. Dum archaice, litterae 'r' et 's' saepe mutabiles erant, -ōsom factus est classicum finem -ōrum.

Declinatio tertia

Haec declinatio, sicut par classicus, poterat habuisse nomina et masculina et feminina et neutra.

'Regs –es
classice 'rex m.
SingularisPluralis
Nominativusregsregēs
Vocativusregsregēs
Accusativusregemregēs
Genetivusregisregōm
Dativusregeīregebos
Ablativusregeidregebos
Locativusregiregebos(u)

Nominativus (regs) loco rex monstrat lapsionem celeberem Latinae archaicae, nam pro littera 'x' (quae rarissime solum scribebat ut sonaret /ks/ vel /gs/), 'ks', 'cs', aut 'xs' scribebantur.

Pronomina personalia

EgoTuSuī
Nominativusegotu-
Accusativusmēdtēdsēd
Genetivusmistissei
Dativusmihei, meheitibeisibei
Ablativusmēdtēdsēd
Pluralis
Nominativusnōsvōs-
Accusativusnōsvōssēd
Genetivusnostrōm, -ōrum, -ivostrōm, -ōrum, -isei
Dativusnōbeis, nisvōbeissibei
Ablativusnōbeis, nisvōbeissēd

Pronomen relativum

queī, quaī, quod classice, qui, quae, quod
MasculinumFemininumNeutrum
Nominativusqueīquaīquod
Accusativusquemquamquod
Genetivusquoius, quoiosquoiaquoium, quoiom
Dativusquoī, queī, quoieī, queī
Ablativusquī, quōdquādquōd
Pluralis
Nominativusques, queisquaīqua
Accusativusquōsquāsquōs
Genetivusquōm, quōromquōm, quāromquōm, quōrom
Dativusqueis, quīs
Ablativusqueis, quīs

Verba

Praesens et Perfectum

Praesens indicativus: SumPraesens indicativus: Facio
ArchaiceClassiceArchaiceClassice
SingularisPluralisSingularisPluralisSingularisPluralisSingularisPluralis
I.som, esomsomos, sumossumsumusfac(e/ī)ofac(e)imosfaciofacīmus
II.esesteīsesestisfac(e/ī)sfac(e/ī)teisfacisfacitis
III.estsontestsuntfac(e/ī)d/-(e/i)tfac(e/ī)ontfacitfaciunt
Indicativum Perfectum: SumIndicativum Perfectum: Facio
ArchaiceClassiceArchaiceClassice
SingularisPluralisSingularisPluralisSingularisPluralisSingularisPluralis
I.fueifuemosfuifuimus(fe)fecei(fe)fecemosfecifecīmus
II.fuisteifuisteīsfuistifuistis(fe)fecistei(fe)fecisteisfecistifecistis
III.fued/fuitfueront/-eromfuitfuerunt(fe)feced/-et(fe)feceront/-eromfecitfecerunt

Exempla verborum

De lingua fere contemporaria ad Latinitatem classicam lexes perditas vel commutatas inveniemus, quarum multae ut synonymia poetica etiam supervixerunt. Hae lexes in dictionariis ordinariis plerumque scripta sunt tum linguam ad nostrum similat.

  • aestumare 1, "aestimare" 1
  • aevitas, "aetas"
  • alid, "aliud"
  • ast - contra (en. on the other hand)
  • cascitas - antiquitas (de creaturis cogitantibus)
    • cascus, -a, -um - antiquus
  • com, "cum"
  • duellum, "bellum"
  • duis, "bis"
  • duonitas, "bonitas"
    • duonus, -a, -um, "bonus"
  • facul adv. - facile
  • neclegere 3a, "neglegere" 3a
  • ni/nei part. neg. - non
  • petesse (v. intens. ad petere)
  • porgere 3a, "porrigere" 3a
  • poricere 3b, "porricere" 3b
  • potesse[m] - posse
  • procare 1 - petere 3a (ne res habere velle, sed ipsa facultas petitionis; en. e.g. you demand too much)
  • procellare 1 - super aliquid cadere
  • prod praep., "pro"
  • quor, "cur"
  • quotcalendis adv. - in quoque mutatu mensis
  • sicine - (ut "nonne" sed sine rogatu, e.g. nonne Cicero librum scribit)
  • temetum - genus potus fortis (en. intoxicant)
  • volpes, "vulpes"
  • voltur, "vultur" (i.e. vulturius)
  • voltus, "vultus"
  • vortere (prt. vorsus), "vertere" (prt. versus)
  • vortex, "vertex"
  • voster, "vester"

In cultura vulgari

In ludibrio, in Stargate, serie scientiae ficticiae, invenimus linguam ficticiam post archaicam formatam nomine antiqua, vel Anglice ancient, appellatam, quem sermonem species progressiva simili nomine antiqui, vel Ancients, loquitur.

Index inscriptionum linguae Latinae archaicae

Bibliographia

  • Maras, Daniele Federico. 2017. "Scientists declare the Fibula Prenestina and its inscription to be genuine 'beyond any reasonable doubt." Etruscan News 14 (hiems). Olim hic divulgatus. PDF. Archivum.

Nexus interni

Notae

Historia Linguae Latinae
tempore certo usque
ad saeculum 2/1 a.C.n.
saeculum 2/1 a.C.n. usque
ad saeculum 1 p.C.n.
saeculum 1 usque
ad saeculum 8
saeculum 9 usque
ad saeculum 14
saeculum 14 usque
ad saeculum 17
saeculum 17 usque
ad hodie
Lingua Latina archaicaLingua Latina classica
sive aurea
Lingua Latina postclassica
sive argentea
Lingua Latina
mediaevalis
Lingua Latina humanisticaLingua Neolatina
Sermo vulgarisLinguae Romanicae (Dacoromanica, Francogallica, Hispanica, Italiana, Lusitanica, etc.)