Magnus Ducatus Lituaniae

Magnus Ducatus Lituaniae[1] (Polonice Wielkie Księstwo Litewskie, Ruthenice: Велїкое кнꙗзство Лїтовское, Руское, Жомойтское і їныхъ,[2] Lituanice Lietuvos Didžioji Kunigaikštystė[3]) fuit civitas sui iuris Europae orientalis, quae a saeculo tertio decimo usque ad annum 1791 duravit. A Lituanis, tribu Balthico condita, saeculo quinto decimo terras hodiernae Rutheniae Albae, Lettoniae, Lituaniae, ac partes Estoniae, Poloniae, Russiae, Ucrainae regnabat.

Wikidata Magnus Ducatus Lituaniae
Res apud Vicidata repertae:
Magnus Ducatus Lituaniae: insigne
Magnus Ducatus Lituaniae: insigne
Magnus Ducatus Lituaniae: vexillum
Magnus Ducatus Lituaniae: vexillum
Terra continens: Europa
Caput: Vilna

Gestio

monarchia
Consilium: Seimas of the Grand Duchy of Lithuania

Populus

Numerus: 3 500 000, 400 000, 4 840 000
Sermo publicus: lingua Polonica, lingua Ruthena, lingua Lithuanica, Latine
Moneta: Lithuanian long currency, Grossus, złoty

Commemoratio

Incrementum Magni Ducatus Lituaniae a saeculo XIII usque ad saeculum XV.

Incolae Magni ducatús multitudinem linguarum, religionum, culturarum, morum habebant. Saepius Lingua Ruthenica antiqua in vita et in chartis cancellariis erat in usu.

Litterae Latinae, maxime postquam Ducatus cum Regno Poloniae est unitus, assidue inibi colebantur; inter doctos eius sunt Ioannes Lasitius, Solomon Rysinius, Nicolaus Hussovianus, Ioannes Andruszewicz, Michael Korycius et alii. Carmina epica Radivilias Ioannis Radvani et Carolomachia compositae sunt.

Societas, foedus, unitas cum Regno Poloniae

Magnus Ducatus Lithuaniae, Tobias Lotter, 1780

Anno 1386 actu unitatis Krevensis domus ducum Lithuaniae cum domo regum Poloniae coniuncta est: Magnus Dux Lithuaniae Hedvigem Andegavenam, reginam Poloniae, duxit uxorem, ideoque rex factus est Poloniae nomine Władysław II Jagiełło. Simul decretum est ipsius, eiusdem familiae, magnae partis nobilitatis totiusque Lithuaniae, quae adhuc fuerat terra paganica, baptisma in ritu Ecclesiae Romanae, quod annis ab 1387 ad 1388 est exactum.

Unio Lublinensis

Anno 1569 actu unionis Lublinensis ambo imperia coniuncta sunt in unum Regnum Poloniae Magnumque Ducatum Lithuaniae sive Rem Publicam Utriusque Nationis, quae vulgo Res Publica appellabatur.

Res Publica, quamvis una esset unoque regeretur a principe, ex duabus constabat partibus separatis:

  • Corona, sive Regno Poloniae
  • Lithuania, sive Magno Ducatu Lithuaniae

Utrique parti sui erant magistratus, sui exercitus, sui nummi, suus fiscus, sua lingua (Polonica in Corona, in Lithuania Ruthenica usque ad annum 1699, postea Polonica; Latina in ambabus usque ad annum 1795). Una et communia haec erant:

  • rex, qui libere ab utraque natione electus coronabatur Cracoviae in regem Poloniae et simul Magnum Ducem Lithuaniae
  • concilium generale, cui intererant 77 legati ex Corona, 50 ex Lithuania
  • senatus, in quo erant 113 senatores ex Corona, 27 ex Lithuania
  • res pertinentes ad rei publicae terras defendendas
  • res exterae administrandae

Occasione unitatis Lublinensis Sigismundus II Augustus, rex Poloniae Magnusque Dux Lithuaniae, mandatum dedit, ut cederet Lithuania Coronae eis terris quae nostra aetate nuncupantur Ucraina (quod vocabulum significat 'terras finitimas'; hae enim erant u kraja, hoc est 'apud finem' sive 'prope finem' totius regni).

Magnum Ducatum Lithuaniae lex sustulit anno 1791 Varsoviae in Concilio Rei Publicae promulgata, quae dicitur Constitutio III Mai.

Magni Duces

Arbores genealogicae Monarcharum Lithuaniae, exhibitae Vilnae in Palatio Magnorum Ducum Lithuaniae

Unio personalis cum Regno Poloniae

Reges Poloniae

  • Vladislaus III Iagellonides (Varnensis) (Magnus Dux Lithuaniae titulo tantum, rex Poloniae Władysław III Warneńczyk 14341444)
  • Casimirus IV Iagellonides 14401492 (rex Poloniae Kazimierz IV Jagiellończyk 14471492)
  • Alexander Iagellonides (Lituanice Aleksandas Jogailaitis) 14921506 (rex Poloniae Aleksander Jagiellończyk 15011506)
  • Sigismundus Senex (Lituanice Žygimantas Senasis) 15061548 (rex Poloniae Zygmunt I Stary 15071548)
  • Sigismundus II Augustus (Lituanice Žygimantas Augustas) 15291572 (rex Poloniae Zygmunt II August 15301572; ad 1548 vivo patre "rex iunior" nuncupabatur)

Res Publica Utriusque Nationis (1569-1795)

Divisio administrativa

Magnus Ducatus (Coronae exemplo) divisus erat in palatinatus qui rursus in castellanias dividebantur. Palatinatus Magni Ducatus fuerunt:

necnon alii.

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lithuaniam, Magnum Ducatum spectant.