Navis

(Redirectum de Naves)

Vide etiam paginam discretivam: Navis (discretiva)

Navis (-is, f.) est vehiculum aquaticum, plerumque magna res constructa ut aquas innare potest, et praesertim mare navigare. Naves a rectionibus (usibus militaribus, liberandi, investigandi, vecturae dicatae), societatibus lucrativis et institutionibus privatis (vectura, usus opum ante litus, investigatio), et hominibus singulis (oblectamento et investigationi dicatae) exerceri possunt.

Navis Italica Amerigo Vespucci (ex Americo Vespucio nominata), navis plene armata[1] apud portum Novi Eboraci anno 1976.

Historia

RMS Titanic et RMS Olympic.

In mundo occidentali naves primo ab Aegyptiis constructae sunt ut ad Cretam insulam et in Punt, terram in Africa orientali, navigarent.

Titanic fuit magna navis Anglica a Thoma Andrews delineata, quae in primo itinere ad Novum Eboracum, Eduardo Ioanne Smith navarcho, a die 14 Aprilis ad diem 15 Aprilis 1912 ob montem glaciei submersa est Oceano Atlantico Septentrione. Mille quingenti viatores mortui sunt. Titanic navis maxima mundo fuit illo tempore, constructus a White Star Line.

RMS Lusitania fuit magna navis Anglica, constructa anno 1904 et primum missa anno 1906 a Cunard Line, quae in itinere ad Novum Eboracum, oppugnata et submersa anno 1915 a nave submarina theodisca est Oceano Atlantico prope litus meridiem Hiberniae. Ob perditionem navis Civitates Foederatae Americae bellum contra Germaniam anno 1917 decleraverunt.[2]

Constructio

Partes navium sunt:

Structurae immobiles vel fixae

  • Antenna velum fert.
  • Carina, quae est basis navis.
  • Insigne, quo navis agnoscitur
  • Malus est arbor navis qua vela sustinentur. Antenna ad malum est.
  • Pons gubernatoris
  • Puppis, quae est posterior pars navis
  • Prora, quae est anterior pars navis
  • Propulsorium
  • Rostrum, quod est anterior pars navis militaris

Partes mobiles

  • Ancora, dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus conprehendat vel scopulos vel arenas.
  • Remi, quibus navis a remigibus acta est.
  • Velum, textile latum quod ventum reprehendit ut navis propellatur.

Navium genera

Navis.

Navium plura genera sunt: apertae, tectae, constratae, longae, rostratae, fluviatiles, speculatoriae, piscatoriae, et alia.

Nautae

Plura genera Nautarum sunt, e.g.:

  • navis praefectus, nauarchus
  • gubernator
  • nauta
  • remex
  • remigium grex
  • celeuma (-tis, n.)

Pinacotheca

Proverbia de navibus

  • Navem perforat qua ipse navigat.
  • Navibus atque quadrigis: cum totis viribus

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi