Aëroplanum

Aëroplānum,[1][2] vel aëriplānum,[3][4][5] vel sine arte machina volatilis,[2] est vehiculum aërium aëre gravius, alis firmis instructum, gestu corporis cum potestate volandi, omnino uno pluribusve motris propulsum. Celeria sunt, sed strepitus eorum nonnumquam periculosus est.

Aëroplanum fratrum Wright.
Aëroplanum "Concordia" nominatum.
Aëroplanum militare propulsorio instructum.
Aëroplana probanda ex NASA.

Si autem motris caret, planator? sive aëronavis velivola appellatur, et, si sonus celeritatem superat, est aëroplanum supersonicum.

Saepe in duas species dividuntur: aëroplana civilia, uti gestu, peregrinorum, sanitaria et bellica aëroplana, gestu, copiarum, captionum et recognitu. Multae civitates copias aërias habent, quibus hostes in bello petere possunt. Iam diu — id est, a primo bello mundano — civitates aëroplanis utuntur in bellis.

Prima aëroplana

Prima machina volatilis ab Orvillo et Wilburo Wright, fratribus Americanis, anno 1903 constructa est.[6] Sed primum aëroplanum sua potentia volans ab Alberto Santos Dumont, viro Brasiliensi, anno 1906 Lutetiae constructum est. Aëroplanum Dumontii 14-Bis appellatum putatur fuisse primum aëroplanum per se mobile.

Aëroplana praeclara

Aëroplana militaria

Conferatur pagina principalis Aëroplanum militare.

Aëroplana civilia

Teleplana

Conferatur pagina principalis Teleplanum.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Bölkow, Ludwig, ed. 1990. Ein Jahrhundert Flugzeuge: Geschichte und Technik des Fliegens. Dusseldorpii: VDI. ISBN 3-18-400816-9.
  • Grant, R. F. 2003. Fliegen: Die Geschichte der Luftfahrt. Starnberg: Dorling Kindersley. ISBN 3-8310-0474-9.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad aëroplana spectant.