Res militaris


Vide etiam paginam fere homonymam: De re militari

Res militaris milites complectitur nec non omnia vehicula, arma, tela, et cetera, quae praesertim ad bellum gerendum necessaria sunt.

Trafalgaris Pugna die 21 Octobris 1805 facta, in qua classis Britannica classem Franco-Hispanicam Napoleonis vicit.

Carolus de Clausewitz in libro Vom Kriege ('De bello') inscripto inclute "bellum" ait "non est nisi capessendae rei publicae continuatio alia ratione innixa."[1] Modus belli quidem est mutua inter civitates vel regimina violentia. Quia vis invicem inter civitates adlata legibus civitatum dirigitur, bellum magnopere a caede, tromocratia, genocidio differt. Necesse est copias militares legibus civitatis parentes summa disciplina bellum gerere.

Primum belli propositum est hostes interficiendo bellum quam primum desinere, ut casus belli decernatur et pax iterum habeatur. Sicut imperator Georgius Smith Patton Iunior dixit: "militis officium non est pro sua civitate cadere, sed facere ut alii nothi [hostes] pro sua cadant."[2] In proeli campo, igitur, milites complures hostes summa violentia occidunt. Proelii violentia tumultusque tam vehemens summam disciplinam, virtutem, fortitudinem, animum, et oboedientiam ab militibus requirit. Itaque disciplina militaris milites docuit insigne gradus militares gerere, et summa disciplina iussa praefectorum eorum parere.

Aëroplana bellica conspicuas partes in proeliis secundi belli mundani egerunt.
Quamobrem post secundum bellum mundanum naves aëroplanigerae partem magnam in classes militares figurant. Hac in imagine navis aëroplanigera U.S.S. Yorktown et batallaria venatoria U.S.S. Hamman torpedinis ictum accipiunt magna displosione.

Telorum armorumque evolutio efficit, ut per aetates belli gerendi rationes mutentur. Maximum effectum fuit ob pulveris pyrii reppertum Sinae saeculis 13–14, quo arma ignifera sicut sclopeta efficiuntur. Haec arma ignifera, de quo usu milites facile docuntur, mox notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, sicut rerum libertationis bella, rerum eversionis bella, bella Napoleonica, primum et secundum bellum mundanum, et cetera.

Tandem, saeculo vicensimo reperta telorum nuclearum, chemicorum, biologicorumque effecerunt omnes expectare omnia bella sisti. Homines enim ubique agnoverunt talia destructionis massivae tela in bello numquam posse adhiberi ne se ad ruinam universam exponant. Talia tela forsitan totum mundum humanum omnino sistere possunt. Talibus telis igitur numquam hodie utebantur, eis contra ius belli esse putatis. Verumtamen bella hodie demissa scala nos afflictant, et saepe pro civitatis defensa copiae militares necesse putantur.

Copiae militares

Autocurrus armatus M1A1 Abrams Americanus in bello Iracensi altero die 27 Octobris 2004.
F-22 Raptor, pugnator aërius.

Bellum in terra, mari, et aëre geruntur; quam ob rem copiae militares sunt trium generum:

peditatus, copiae deciduae, copiae cataphractae seu equestres, auxilia tormentaria, auxilia aëria
  • copiae navales ad bellum maritimum addictae
classes ordinariae et subaqueanae, peditatus marini, custodes litorales, copiae onerariae
  • copiae aëriae ad bellum in aëre et spatio cosmico addictae
classis aëria obstructora, copiae pyroballistariae, copiae cosmicae

Saepe copiae militares quoque hodie copias clandestinas includunt, et militias, quae perpetui exercitus partes non formant, in multis civitatibus copiae irregulares vel custodes nationales appellatae.

Arma, vehicula, et machina bellica

Musica militaris

Traditum est antiquis iam temporibus musicam adhibitam esse, ut milites aeque eadem celeritate progrederentur. E. g. in historiis Thucydidis legimus in pugna ad Mantineam pugnata exercitum Lacedaemoniorum processisse tibicinibus multis ludentibus non in honorem deorum, sed ut milites passibus pares irent.[3]

Gradus militares

Dextra salutant milites, cuius vestimenta militaria varios gradus militares monstant.

In tumultu violentiaque, oportet milites semper iussis praefectorum continuo oboedire. Saepe est sola illa disciplina, quae sinit milites pugnam supervivere. Saepe nonnulli perire debent, ut alii victoria vivant. At, ut oboedire possint, necesse est actutum decernere? militum gradus in campo belli; quamobrem milites insignia graduum suorum clara gerunt.

Gradus militares et eorum nomina aliquanto variant inter divisiones armatas et inter civitates. Tabula infra Latine gradus dat, secundum varios locos Latinos hodiernos, iuxta similes gradus quibus Anglice Foederatae Americae Civitates, Italice Italia, et Germanice Germania utuntur. Similaritas inter gradus decernitur per gradus Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali exhibitos. Hi gradus hodierni, ob mutatas exercitus compositiones, aliquanto discrepant a gradibus exercitus Romani antiqui in tabula quoque datis.

Gradus in exercitibus hodiernis adhibitiGradus Romani ca. annum 50Gradus Romani ca. annum 400
LatineAngliceItaliceGemaniceLatine
Generalis, Summus Praefectus[4]GeneralGeneraleGeneralDux, Imperator[5]Imperator
Vice-Generalis, Corporis Generalis, Corporis Praefectus[6]Lieut. GeneralGenerale di corpo d'armataGeneralleutnantLegatus[7]Magister Militum
Generalis Maior, Divisionis Generalis, Divisionis Praefectus[6]Major GeneralGenerale di divisioneGeneralmajorDux
Generalis Legionarius, Legionis Generalis, Legionis Praefectus[8]Brigadier GeneralGenerale di brigataBrigadegeneralLegionis Praefectus[9]
Chiliarchus[10]ColonelColonnelloOberstTribunus MaiorCohortis Praefectus
Chiliarchus Vicarius [11]Lieut. ColonelTenente ColonnelloOberstleutnantTribunus minorCenturio prior
Centurio MaiorMajorMaggioreMajorCenturio Primipili[12]
Centurio, CapitaneusCaptainCapitanoHauptmannCenturio
Succenturio MaiorLieutenantTenenteOberleutnantCenturionis Optio
Succenturio MinorSecond Lieut.SottotenenteLeutnantSuccenturio Minor
Decurio MaiorSergeant MajorSergente maggioreOberstabsfeldwebelDecurio Maior
DecurioSergeantSergenteFeldwebelDecurio/Decanus[13]
OptioCorporalCaporaleUnteroffizierDecurionis Optio
LegionariusPrivate (First Class)[14]AppuntatoGefreiterLegionarius
Miles gregariusPrivateSoldatoSoldatMiles gregarius

Tabula quae sequitur dat gradus in copiis navalibus hodiernis adhibitos Latine, Anglice, Italice et Germanice.

Gradus in copiis navalibus hodiernis adhibiti
LatineAngliceItaliceGemanice[15]
Classis Admiralis, Summus Admiralis, Summus Classis Praefectus[16]Fleet AdmiralAmmiraglio di Flotta[17]Großadmiral
Admiralis[18], Classis Praefectus[19]AdmiralAmmiraglioAdmiral
Vice-Admiralis[18], Classis Subpraefectus[20]Vice AdmiralAmmiraglio di SquadraVizeadmiral
Contraadmiralis[21][16]Rear AdmiralAmmiraglio di DivisioneKonteradmiral
Navarchus Princeps,[22] Capitaneus[23]CaptainCapitano di VascelloKapitän-zur-See
Navarchus[22]CommanderCapitano di FregataFregattenkapitän
Trierarchus[22]Lt. CommanderCapitano di CorvettaKorvettenkapitän
Archigubernus[24]LieutenantTenente di VascelloKapitän-Leutnant
Nauclerius[25]Lieut. Junior GradeSottotenente di VascelloOberleutnant-zur-See
Tiro Nauclerius[26]EnsignGuardiamarinaLeutnant-zur-See
Subpraefectus[27]Warrant OfficerMarescialloBootsmann
Decurio MaiorMaster Petty OfficerSottocapo di Prima ClasseObermaat
OptioPetty OfficerSottocapo di terza classeMaat
Miles[28]First RatingSottocapoGefreiter
TiroSailor recruitComune di Seconda ClasseMatrose

Hierarchia militaris

Exercitus

Manus classiariorum litore fluminis Euphratei appellunt.
Decuria militum classiariorum ex armato militum advectori egrediuntur.

Saepe traditur milites in proelio pro conmilitonibus suis pugnare, nec revera pro sua civitate: sic est amicitia inter milites; sic est tumultus proelii. Militum unitas, quae congregatio militum quaedam dicitur, igitur est maximi momenti pro copiis armatiis.

Hierarchia militaris et unitates militares hodiernae fundamenta habent in hierarchia exercitus Romani, quae aliquanto per aetates mutavit.

Contubernium est minima unitas militaris, quam circiter decem milites, quoddam tabernaculum seu tentorium castrense cohabitantes, componunt. Praefectus contuberio dici potest decanus vel decurio.[13]

Unitates peditum superiores diende sunt decuria, turma, centuria, manipulus, cohors et legio. Decuria dicitur circum decem sclopetarii quae decurio praest. Turma dicitur duae aut plures decuriae, cui centurionis optio praeest.

Centurio Romanus antiquus cum crista transversa a milite Francico hodie simulatus.

Centuria olim centum homines, aut decem decurias, habebat, sed hodie inter 70 et 250 tantum habet. Centurio centuriae praeest. Duae centuriae manipulum component. Ex bellis punicis, duo centuriones cuiusque manipuli dicuntur prior et posterior. Quandoque prior cadit, posterior manipulum dirigit. Chiliarchus vicarius potest quoque manipulum dirigere. Duo vel plures manipuli cohortem formant, cui chiliarchus praeest. Olim chiliarchus dicitur tribunus militum vel cohortis praefectus.

Primus manipulus, Ducis Wellington cohortis.

Tamen sunt multae unitates speciales, sicut centuria tormentaria, equitum turma, et ala cataphracta. Decurio turmae equitum praeest, centurio centuriae praest. Sicut duae vel plures centuriae deinde manipulum componunt, duae vel plures equitum turmae equitum alam component, et duae vel plures alae cataphractae cohortem cataphractam.

Legio unitas exercitus principalis est, quam duae vel plures cohortes component, cuique Generalis Legionarius praeest (olim Legatus aut Legionis Praefectus).

Olim legioni praeerat vel legionis legatus vel legionis praefectus. Romani Senatus legatum legioni proponebat, legionis praefectus dicitur praefectus quem dux militaris sine senatus consultu legioni proponebat.

Hierarchia militaris copiae secundi belli mundani confoederatae quae Germaniam ab occidente oppugnabat. Monstrata sola est hierarchia exercitus Britannici.

Tempora republicana, circum 150 a.C.n., legionum duces erant consules rei publicae, qui cum exercitum imperabant dicebantur praetores. Tandem proconsules sicut Iulius Caesar legionibus provinciarum praefecti erant, et legati qui Senatus et consul assignabant cuique legioni. Dux igitur dicitur vel proconsul vel praeses qui provinciae exercitumque ibi praeerat. Cum dux quidam victoriam magnam meruit, legionarii ducem declarare imperatorem poterant; deindeque ille imperator, senatus iussu, triumphans in Urbem inibat.

Post autem regnum Augusti annis 27 a.C.n.14 p.C.n., soli principes Romani titulum imperator habere poterant, qui tandem dicebant Caesar aut Augustus. Dux postea dicebatur qui imperatoris iussu legatis legionibusque praeerant.

Commutatio magna deinde saeculo quarto post Diocletiani Constantinique reformas accidit. Plerumque legionis praefecti et cohortis praefecti ex equitum ordine legatos ex senatus ordine substituerunt, et novus praefectus magister militum creatus est, qui inter ducem et imperator serviebat.

Tabula infra unitates militares in exercitibus dat secundum contextum APP-6A a Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali provisum.[29] Notandum est quod nomina praefecti praecipue datur secundum unitates, nec secundum nomina historia quae per aetates et inter civitates discrepaverunt. Exercitus maximi in secundo bello mundano habuerunt, et multi gradus tabula monstrati iam non existunt.

APP-6A SymbolumNomenNo. hominumNo. unitatum subordinatarumUnitatis praefectus
XXXXXXRegio, theatrum, frons1 000 000+4+ exercituum gregessummus exercituum praefectus vel theatri praefectus
XXXXXexercituum grex250 000+2+ exercitusexercituum praefectus (vel marescallus militum)
XXXXexercitus60 000–100 000+2–4 corpora militariaexercitus praefectus (vel summus praefectus)
XXXcorpus militare30 000–50 000+2+ divisionescorporis praefectus (=magister militum)
XXdivisio10 000–20 0002–4 legiones vel cohortesdivisionis praefectus (=legionum praefectus vel dux )
Xlegio3000–50002+ cohortes vel 3–6 manipulilegionis praefectus (=cohortum praefectus vel legatus) vel chiliarchus
IIIcohors2000–30002+ manipuli aut equitum alaechiliarchus (=cohortis praefectus vel tribunus maior)
IImanipulus (pediti), equitum ala, aut cohors cataphracta300–10002–6 centuriae, centuriae tormentariae, vel equitum turmae vel alae cataphractaechiliarchus vicarius (=tribunus minor vel manipuli praefectus)
Icenturia (pediti), centuria tormentaria, equitum turma, vel ala cataphracta70–2502–8 turmaecenturio (=capitaneus), subpraefectus vel chiliarchus
•••turma25–602+ decuriae maiores, decuriae aut vehiculacenturionis optio vel subpraefectus
••decuria maior8–122+ manus sclopetaria + sclopeta automatariadecurio vel decurionis optio
decuria8–162+ manus sclopetariaedecurio vel decurionis optio
Ømanus sclopetaria4–5n/adecurionis optio
Øsclopetarii par2n/alegionarius

Copiae navales

Navis bellica capitalis Victory, in qua classis praefectus Horatius Nelson anno 1805 Franciam et Hispaniam vicit. Navis praetoria illa dicitur a qua classis praefectus classem dirigit.
Grex bellatorus circum navem aëroplanigeram U.S.S. Abraham Lincoln instructus.

Olim hierarchia navalis erat rigentiora quam hodie. Naves in divisiones colligebant, quae invicem in alas numeratas, quae classem numeratam componebant. Permissus in charta scriptus necesse erat antequam navigium quoddam ab una unitate ad alteram motum est.

Ordinationes autem strictas hodie copiae navales saepe non sequuntur ad classiculae gradum et supra, quod naves reordinatae sunt, in greges maiores vel inferiores sicut accidentes et eventus requirant. Hoc igitur multum cum statica exercitus ordinatione discrepat, ubi unitates et apparatus eorum multum tempus non mutant.

Copiae navales plerumque ordinatae sunt in greges ad propositum speciale, saepe strategicum, et ii greges saepissime apparent et disparent, secundum conditiones et demandas copiis navalibus impositas. Copiae exempli gratia navales hodiernae Civitatum Foederatarum Americae ordinantur in aliquantos navigii greges, qui dicuntur Grex Aëroplangericus Offensivusque (Anglice:Carrier Strike Group) et Grex Expeditionarius Offensivusque (Anglice:Expeditionary Strike Group).

Quamquam unitatum ordinatio late variat, tabula infra dat terminologiam quandam, universaliter acceptam, qua quota et qualia naves in unitate quadam sunt communicentur.[30]

Unitatis nomenNavium generaNo. naviumPraefectus
sedes copiarum navaliumomnes naves bellicae2+ classessummus classis praefectus
classisomnes naves in oceano vel in regione generali2+ classes bellatoriae vel copiae vexillariaeclassis praefectus
classis bellatora vel copiae vexillariaemulta naves omnium generum2+ greges vexillariaclassis subpraefectus
grex vexillariuscopia navium complementariarum2+ vexillationes vel alaenavarchorum praefectus maior
ala navalis vel vexillatiosaepe naves primi ordinis vel capitalespaucae navesnavarchorum praefectus minor vel classiculae praefectus
classicula vel vexilliatiosaepe naves inferiorum ordinumpaucae naves, saepe eiusdem generisnavarchorum praefectus minor vel classiculae praefectus
elementum copiarum navaliumsingula navisn/anavarchus
elementum minusnavigium auxiliaren/atrierarchus vel archigubernus vel nauclerius
Exceptaculum animatum batalariae subaqueanae operationem monstrans.

Naves tela magna praebentes coriis crassis armatae capitales vocantur. Diu a saeculo duodevicensimo, tales naves in theatro bellico carrissimae copiis navalibus sunt. Per aetates definitio aliquanto mutavit. Olim Romani forsitan quinqueremes putabant capitales. Saeculo vicesimo incipiente, recenter, capitales dicebantur batalariae cataphractae et non naves aëroplanigerae.[31] E contrario capitales hodie solae naves aëroplanigerae putantur![32]

Naves alteri ordinis sunt quadriremes (olim), naves helicopterigerae, et naves impetum amphibium facentes, batalariae venatoriae, batalariae circumvectantes, et batalariae subaqueanae. Ballistae subaqueanae, hoc est batalariae subaqueanae tela nuclearia intercontinentalia praebentes, quamquam gravissimae et maximi momenti putatae, quoque sola tela strategica considerantur et non naves capitales.


Navigia auxiliaria deinde includunt: triremes (olim), celoces, naviculae cannonariae, naves limitaneae, naves onerariae, naviculae torpedinariae, navigia minas everrentia, navigia subtum oppugnantia, naves assectantes, et navigia adiuvantia.

Quam maius est navigium, maior est eius praefectus. At, sicut in hierarchia supra descripta, multum dependet a accidentibus et eventibus qui adsunt. Exempli gratia navarchi principes, quae saepe quoque dicuntur centuriones vel capitanei, praesunt aut navibus capitalibus aut nonnullis navibus magnis sicut ballistis subaqueanis, navibus helicopterigeris, et navibus impetum amphibium facentibus. Navarchi navibus praesunt quadriremium ordinis, cui saepe nonnulla navigia auxiliaria adsunt, trierachi navigiis auxiliaribus, sicut navibus assectantibus et naviculis subtum oppugnantibus, et saepe archiguberni navigiis cannonariis et torpedinariis. Tandem et nauclerii tirones quoque interdum navibus limitaneis praesunt.

Ordinatio navalis et apud singulam navem continuat, ubi cohors dividuntur in quattuor aut quinque facultates ad varia munera dicatas. Sunt facultates siphonaria, valetudinaria, nautica, fabricans, aeronautica; et in quaque facultate sunt gradus minores et maiores.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Dupuy, T. N. 1992. Understanding War: History and Theory of Combat. Londinii: Leo Cooper.
  • Public Information Advisor, International Military Staff, NATO. 1982. Women in the Allied Forces. Brussels: NATO.
  • Tucker, T. G. 1985. Etymological Dictionary of Latin. Sicagi: Ares Publishers.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad rem militarem spectant.