Paradoxum Fermianum

Paradoxum Fermianum est discrepantia inter mancum argumentum conclusivum vitae extraterrestris provectae et simul magnam eius existentiae probabilitatem. Ut legamus apud commentarium anni 2015, "Si vita tam facilis est, quidam ex aliquo loco nunc vocationem habuisset."[1][2]

Repraesentatio graphica nuntii telescopii Arecibonensis, conatus primi humanitatis, cum undas radiationis adhibuisset, ut civilizationes alienae de eius existentia certiores fierent.

Henricus Fermi fuit physicus natione Italo-Americanus, de quo paradoxum appellatur propter convivium cum Eduardo Teller, Herberto York, et Aemilio Konopinski, aliis physicis sodalibus. Qui viri prandientes de relationibus rerum inexplicatarum volantium (RIV)? et possibilitate itineris luce longioris confabulabantur. Sermo ad alias res transiit, cum Fermi divulgasset: "Sed ubi sunt omnes?"[3][4]

Multi paradoxum Fermianum solvere diversimode conati sunt,[5][6] ut raritatem entium extraterrestrium intelligentium, breve talium civilizationum aevum supponerent.

Ratiocinandi catena

Nonnulla quae infra sequuntur sunt facta et coniecturae quae una prosunt?, ut contradictio illustretur.

  • Sunt billiones stellarum in Via Lactea similes Soli[7][8]
  • Admodum verisimile est, quasdam harum stellarum planetas terrestres esse intra zonam habitabilem circumstellarem.
  • Harum stellarum quaedam, earum inde planetae, multo antiquiores sunt Sole.[9][10]. Si planetae terrestres typici sunt, in quodam eorum vita intelligens se evolvit.
  • Fieri potest his civilizationibus contigisse, ut iter interstellare provexerint, gressus quem? homines nunc indagant.
  • Etiam praeter lentum progressum itineris interstellaris, galaxia Via Lactea percurri poterit millionibus paucorum annorum.
  • Cum stellae Soli pares annorum billione antiquiores sunt Sole, Tellus visitari potuerit.
  • Verumtamen, non est argumentum firmum quod factum est.

Historia

Fermi haud primus hanc quaestionem attulit. Mentio prior implicita facta est a Constantino Ciołkowski in manuscripto non edito ex anno 1933.[11] Annotavit, "homines entium intelligentium praesentiam denegare in planetis universi", quoniam "(i) si talia entia exstarent, Tellurem iamdudum visitassent" et (ii) "si tales civilizationes exstarent, nobis signum quodpiam dedissent de sua exsistentia." Hoc non erat paradoxum aliis, qui hoc ut absentiam vitae extraterrestris sumpsissent. Ille vitae extraterrestri et possibilitati itineris spatialis credebat. Proinde proposuit hypothesem quae postea ut hypothesis horti zoologici innotescebat et supposuit humanitatem nondum paratam esse ut nobiscum consocientur.[12] Vicissim, Tsiolkovsky ipse non primus fuit qui paradoxum detegisset, ut testimonia aliorum hominum protulit, qui praemissum, quod civilizationes extraterrestres exstarent, renuebant.

Anno 1975, Michael H. Hart primus in lucem protulit exquisitam paradoxi examinationem. Arguit, quodsi entia extraterrestria exstant, itinerisque spatialis capacia sunt, in galaxia colonias collocassent brevius quam aetas Telluris. Verumtamen, non est indicium observabile eos hic fuisse, quod Hart "Factum A" appellavit.

Alia nomina quae ad quaestionem Fermianam coniunguntur ("Ubi sunt ii?") silentium universi[13][14][15] includunt, quamvis hi tantum unam paradoxi portionem revocent, quod homines nullum indicium vident aliarum civilizationum.

Bibliographia

Notae