Radiatio gamma

Radiatio gamma (symbolo γ seu , litterae Graecae "gamma") est radiatio electromagnetica altae energiae tabi radioactiva nucleorum atomorum facta. Consistit radiatio gamma ex undis brevissimis at simul energia photoni altissima.

Emmissio radiationis gamma (γ) ex nucleo atomico.

Radiatio

Radiatio in genere est energiae vel emissio vel transmissio ex undis et particulis composita. Radiatio gamma imprimis ex undis, quae energiam, at non materiam, portant, composita est.

Undae

Conferatur pagina principalis Unda.

Undae per longitudinem λ et amplitudinem A describuntur.

Radiatio electromagnetica

Unda electromagnetica cum angulo 90° inter campum electricum et magneticum. Littera energiam vehi indicat.
Conferatur pagina principalis Radiatio electromagnetica.

Radiatio electromagnetica per oscillationes camporum et electricorum et magneticorum consistit, igitur maxima in parte ex undis composita est. Amborum camporum anguli inter se 90° formant, ambi inter se perpendiculariter velocitate alta currunt.

Energia

Conferatur pagina principalis Energia.

Energia (SI unitate Joulium, symbolo J) est quantitas conservata. Cum undae movent, eis energia cinetica sunt. Praeterea radiationi gamma etiam energia potentialis , campis et electricis et magneticis causa, est.

Historia

Anno 1900 Paulus Villard radiationem γ invenit, dum ex radio radiationem emittantem investiget. Notio "gamma" radiorum ab Ernesto Rutherford anno 1903 decreta est. Primum a radiatione X dignota est, causa undarum longitudine, quae mox infra m inventa fuit; hodie sane a radiatione Roentgeniensi secundum originem distinguitur: Orta est radiatio gamma ex nucleo atomorum, at radiatio Roentgeniana ex electronibus, extra nucleum.

Nexus interni

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!