Regnum Bohemiae

Regnum Bohemiae[1] (Bohemice České království; Theodisce Königreich Böhmen) fuit civitas sui iuris Europae Mediae, in terris Cechianis sita. A Medio Aevo usque ad saeculum XVIII etiam partes Silesiae ad Regnum Bohemiae pertinebant.[2]

Wikidata Regnum Bohemiae
Res apud Vicidata repertae:
Regnum Bohemiae: insigne
Regnum Bohemiae: insigne
Terra continens: Europa
Caput: Praga

Gestio

Populus

Sermo publicus: lingua Bohemica

Sigla

ISO , , ; IOC BOH

Tabula aut despectus

Regnum Bohemiae: situs
Regnum Bohemiae: situs

Lege a Friderico II anno 1212 regnum et pars Sacri Romani Imperii instititum est; rex Bohemiae princeps elector imperii erat. Imperio Sacro anno 1806 dissoluto, regnum Bohemiae pars Imperii Austriaci et anno 1867 Austro-Hungarici pars factum est, quo collapso anno 1918 desiit.

Historia

Premyslidarum[3] domus usque ad annum 1306 Bohemiae regnabat. Tum Bohemia Imperii Sacri civitas potentissima erat; Ottocarus II rex Austriam regni adiunxit, Venceslaus II filius eius Poloniae rex coronatus est, Venceslaus III nepos Hungariae. Domus Luxemburgica[4] post annum 1346, regnum accepit. Post bella Hussitica et Iagellonides regnantes pars monarchiae Habsburgensis Bohemia facta est.

Museum Regni Bohemiae

Porta principalis Musei Nationalis Pragensis, olim Museum Regni Bohemiae dicti

Museum Regni Bohemiae, anno 1818 conditum, nunc Museum Nationale nuncupatur. In aedificio principali, Pragae in Foro Sancti Wenceslai sito, insciptio “Museum Regni Bohemiae” usque ad praesens tempus conspicitur.[5]

Notae

Nexus interni

Bibliographia

  • Agnew, Hugh LeCaine. 2004. The Czechs and the Lands of the Bohemian Crown. ISBN 0-8179-4492-3. (Anglice)
  • Bobková, Lenka. 2006. Ustavení Koruny království českého: český stát Karla IV. Pragae. ISBN 80-86515-61-3. (Anglice)
  • Pánek, Jaroslav, Tůma Oldřich, et al. 2009. A History of the Czech lands. Pragae. ISBN 978-80-246-1645-2. (Anglice)
Reges et duces Bohemiae

Duces:Bořivoj I • Spitigneus I • Vratislaus I • Venceslaus I • Boleslaus I • Boleslaus II • Boleslaus III • Vladivoj • Boleslaus Fortis • Jaromír • Ulricus • Bretislaus I • Spitigneus II • Vratislaus II (rex Vratislaus I) • Conradus I • Bretislaus II • Bořivoj II • Svatopluk • Vladislaus I • Sobieslaus I • Vladislaus II (rex Vladislaus I) • Fredericus • Sobieslaus II • Conradus II • Venceslaus II • Henricus Bretislaus • Ottocarus • Vladislaus III

Reges: Ottocarus I • Venceslaus I • Ottocarus II • Venceslaus II • Venceslaus III • Rudolphus I • Henricus • Ioannes • Carolus I • Venceslaus IV • Sigismundus • Albertus • Ladislaus • Georgius Podiebradensis • Matthias Corvinus • Vladislaus II • Ludovicus • Ferdinandus I • Maximilianus • Rudolphus II • Matthias II • Fredericus • Ferdinandus II • Ferdinandus III • Ferdinandus IV • Leopoldus I • Iosephus I • Carolus II • Carolus Albertus • Maria Theresia • Iosephus II • Leopoldus II • Franciscus I • Ferdinandus V • Franciscus Iosephus I • Carolus III