Sputnik 1

Sputnik 1[1] (Russice Спутник-1) vel Satelles primus[2] satelles artificiosus Telluris primus fuit. In Unione Sovietica factus est. In orbitam die 4 Octobris anno 1957 missili igneo productus est. Terram quadragies quadringenties milies circumvolaverat, antequam post introitum in atmosphaeram telluricam die 4 Ianuarii 1958 incensus est. Signa radiophonica tres hebdomades emittebat, quae radiophona omnia etiam vilia in Terra accipere poterant.

Sputnik I, primus satelles artificialis Telluris
Satellitis primi signa radiophonica

Notae

Nexus interni

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sputnik 1 spectant.