Thích Nhất Hạnh

Thích Nhất Hạnh (natus 11 Octobris 1926; mortuus prope Hue die 22 Ianuarii 2022[1]) fuit magister, auctor, poëta, monachus Buddhisticus Vietnamensis, et pacis causae ac inviolentiae hominibus et animalibus concitator. In monasterio apud Vicum Prunorum regionis Dordogne in Francia meridioccidentali habitat,[2] itinera inter civitates ut acroases haberet faciens. Notionem Buddhismum implicatum (Anglice Engaged Buddhism) in libro Vietnam: Lotus in a Sea of Fire (1967) proposuit.[3] Iam diu exsuli, primum iter in Vietnamiam ei facere licuit anno 2005.[4] Plus quam centum libros edidit, inter quos sunt plus quam quadraginta Anglice scriptos.

Thich Nhat Hanh.

A Martino Luthero King anno 1967 Praemio Nobeliano pacis componendae proditus est, his cum verbis: "Ego nunc nescio aliquem hominem vivum super terram qui hac decoratione dignior sit quam hic monachus mansuetus."

Vita

Curia Buddhana templi Từ Hiếu.

Natu est nomine Nguyễn Xuân Bảo in urbe Thừa Thiên Huế in Vietnamia Media anno 1926. Sedecim annos natus, monasterium apud templum Từ Hiếu prope Huế Vietnamiae iniit, ubi eius docens primus fuit Thanh Quý Chân Thật, Magister Dhyana (Zen meditationis).[5][6]

Anno 1972, Thich Nhat Hanh in Franciam solus migravit, ubi ramum Buddhismi Zen appellatum dirigere soleret, enim in artem vivendi plenissime et cum defigente constans animadversium currentem? instruit. Sedes Buddhistica apud Vicum Prunorum in Dordogne habitat. Anno 2005, post triginta novem annos, ad patriam primum regressus est, et ex eo tempore assidue regrediebatur.

Haemorrhagiam cerebri die 11 Novembris 2014 passum esse, conscientiam non iam habere, et diem supremum nunc appetere dicebatur,[7] sed familiares recreationem fieri posse sperabant.[8][9]

Scripta

Nhat Hanh per ritus in urbe Da Nang per iter in Vietnamiam anno 2007 factum.
Thich Nhat Hanh in vico Vught in Netherlandia, 2006.
Nhat Hanh in aeroportu urbis Hue per iter in Vietnamiam anno 2007 factum (80 annos natus).

Nexus interni

  • Buddhismus in Francia
  • Buddhismus in Civitatibus Foederatis
  • Buddhismus in Vietnamia
  • Ordo Interentitatis
  • Religio et pax

Notae

Nexus externus

  • De Thich Nhat Hanh in pagina (nobelprize.org) Nobeliano Pacis Praemio dicata (Anglice)
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes