Timor

Timor, seu metus,[1] est motus animi qui inducitur a minatione percipiente ab ente quod variationem efficit in cerebro et functione viscerum et tandem in more, ut puta, fugere vel celare vel derigescere.[2] Timor irrationalis est phobia.[3]

Puer pro incognitis circumiectis naturalibus timet.

Vide etiam paginam fere homonymam: Timora

Timoris physiologia et psychologia

Perspectio? inductor?

Timor stimulis externis internisve induci potest. Stimuli oculorum, stimuli externi exemplum, timorem inducere possunt: stimulus anxifer in cerebro et corticem occipitalem et corpus amygdaloideum responsum neurophysiologicum inducit.[4] Incendi timorem corpus amygdaloideum magnum momentum habet.[5] Inter cortices oculorum et corpora amygdaloideia ipsilaterale nexus sunt: homines igitur cum corporis amygdaloidei functione laesa minores timoris reactiones ostendunt.

Timorem sustentare

Psychologia cognitiva

In psychologia cognitiva quoque descriptiones timoris divulgatae sunt. Per exemplum descriptio psychophysiologica[6] circulum timoris vitiosum ostendit, cui sunt:

  1. stressor internus sive externus
  2. perceptio et interpretatio: "periculosa est"
  3. timor
  4. mutationes physiologicae et corporis reactiones (exempli gratia: sudor, (cordis) palpitationes, inquies)

Deinde haec corporis reactiones ipsae stressores sunt et circulum vitiosum supplent.

Perturbationes

Timor indicium perturbationis sive morbi imponitur:

  • Pavor nocturnus—forma insomniae (vox "parasomnia") in infantibus[7], non raro cum somnambulismo
  • Pavor diurnus—in infantibus, expergefieri ex somno meridiano cum timore

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Öhman, A. 2000. "Fear and anxiety: Evolutionary, cognitive, and clinical perspectives." In Handbook of emotions, ed. M. Lewis et J. M. Haviland-Jones, 573–93. Novi Eboraci: The Guilford Press.
  • Olsson, A. et E. A. Phelps. 2007. "Social learning of fear." Nature Neuroscience 10 (9): 1095–1128. PMID 17726475.