Jump to content

Lingua Iaponica

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Lingua Iaponica
IPA:[ ɲihoŋɡo ]
Taxinomia:
lingua ab aliis segregata nisi, ut credunt nonnulli
Locutores:127 000 000
Sigla:1 ja, 2 jpn, 3 jpn
Status publicus
OfficialisIaponia
PrivataBrasilia, C. F. A. (praecipue Havaii), aliisque in locis
Litterae:
Scriptura:Iaponica
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Iaponica (Iaponice 日本語, nihongo) est sermo quo plus quam 127 000 000 hominum utuntur in Iaponia et extra.

Vocabulum Nihongo ('Iaponica') in scriptura Iaponica scriptum.

Lingua est insignis varietate pronominum honorificorum, quae apta esse putatur ad genera honorum quae in societate populi Iaponici multum valent. Etenim sunt formae verborum et vocabula propria quae rationem indicant quae inter eum qui loquitur et eum quem loquens adloquitur intercedit. Lingua autem numero sonorum distinctorum potius parvo utitur.

Lingua Iaponica per plus quam quindecim saecula speciem linguae Sinicae fert. Nam scribitur scriptura quae ex litteris Sinicis (漢字 kanji) et syllabicis (ひらがな hiragana et カタカナ katakana) ipsisque de notis Sinicis deductis componitur. Per eam scripturam factum est, ut sermo Iaponicus multa vocabula et locutiones complectatur quae recta via ex lingua Sinica in eum sunt conversae.

Classificatiofontem recensere

Lingua Iaponica in familia lingualis Iaponica numeratur, sed de linguae origine ab iis, qui linguisticam historicam explorant et hanc linguam a ceteris seponunt, adhuc disputatur.

De ratione quae inter linguam Iaponicam et alias linguas intercedit multa et varia disseruntur (certissima prima adferuntur):

  • Lingua Iaponica in numero linguarum Altaicarum habenda est. Aliae linguae huius familiae sunt linguae Mongolica, Tungusica, Turca, et (opinione quidem propositorum) Coreana. Pariter ac linguae Turca Coreanaque lingua Iaponica est lingua agglutinativa. Est magnus numerus verborum cottidianorum quae quandam similitudinem exhibere videntur, exempli gratia (inter Iaponicam et Turcam):
    • ishi (saxum) → daş
    • yon (quattuor) → dört
    • kura (ephippium) → kürtün
    • kiru (scindere) → kir-
    • inu (canis) → it
    • kuro (niger) et kurai (obscurus) → köl (umbra)
    • et cetera
  • Lingua Iaponica est cognata linguis exstinctis, quibus homines in antiquis Coreae Mantzuriaeque culturis utebantur. Exemplum notissimum est Goguryeo (Koguryo, Gogurio); exempla minus nota sunt Baekje (Paekje) et Buyeo (Buyo). Propositores doctrinae linguarum Buyonensum plerumque linguam Coreanam hodiernam non in illius familia numerant, quia satis constat linguam Coreanam e lingua antiqua Silla exortam esse. Parva harum linguarum scientia, ac ligerae historicae harum culturarum, sunt indicia primaria. Haec doctrina substituta est doctrina Altaica.
  • Lingua Iaponica est linguae Coreanae cognata. Haec coniectura est propter similitudinem grammaticarum linguarum Iaponicae Coreanaeque. Propositores huius doctrinae proposuerunt verba cognata ad linguas Iaponicam Coreamque. Haec doctrina in loco doctrinae Altaicae substituta est.
  • Lingua Iaponica est lingua mixta. Similitudines phonologicae et proximitas geographica ad linguas Austronesias subiciunt theoriam linguam Iaponicam est genus lingua mixta.
  • Lingua Iaponica est integre lingua Austronesia. Non satis constat haec doctrina, quia grammatica vocabulariumque Iaponica sunt omnino diversi quam quamlibet lingua Austronesia nota.
  • Susumu Ono et aliae linguistae, cum R. Caidvell,? Susumu Shiba, et Fujiwara Akira, subiecerunt cognationem inter linguas Iaponicam et Tamilensem, membrum familiae Dravidianae in Indiá meridiná adhibitae. Linguae Iaponica Tamilensisque sunt ambo linguae agglutinativae et earum grammatica vocabulariaque sunt similia.

Linguistae historicae quae linguae Iaponicae studeant consentiunt linguam Iaponicam cognatum ad linguas Riuciuanas (cum Ocinavense) esse, ergo linguas Iaponicas existimantur. Apud linguistas, possibilitas cognationis geneticus ad Gogurionem tenet evidentiam fortem, et cognatio ad linguam Coreanam est possibilis sed incertus. Doctrina Altaica non satis constat, sed factus est respectabilior nostro tempore, gratias ad Sergei Starostin et alios. Plurimae linguistae reiciunt notionem linguam Iaponicam cognatam esse ad linguas Malaico-Polynesicas (vel etiam Austronesias), Sino-Tibeticas, vel Tamilensem.

Investigationes linguisticae, velut totae investigationes, possunt mutare propter politicas ac causas alias. Exempli gratia, plurimae linguistae dicunt linguas Dacoromanicam et lingua Reipublicae Moldavicae easdem esse, et diversos nomina pro rationibus politicalibus habere. Iaponia et suos vecinos? historice non bene convenerunt, ergo studium cognationum linguarum est periculosum, sed minus pericolosum investigatoribus Nipponicis.

Distributio geographicafontem recensere

Lingua Iaponica est lingua praecipue in Iaponia et Okinava dicta. In insulá Anguar?, Lingua Anguar?, Lingua Iaponica, et Lingua Anglica adhibentur.

Vocales Iaponicae

Grammaticafontem recensere

Lingua Iaponica in modo scripto mixtionem abecedariorum trium adhibet; kanji, hiragana, et katakana. Kanji est abecedarium ideographicum, et alii duo syllabae. Katakana modo ad verba derivata adhibetur. Lingua Iaponica eg multa verba Anglica derivata habet, quod katakana communiter facit.

Syntaxisfontem recensere

Syntaxis SOV est, et in fine sententiarum verbum fit.

Nominafontem recensere

Nomina substantiva Iaponica neque numeros neque genera neque casus habent. Ergo vocabulum inu (犬) significare potest 'unum canem', 'canem', 'canes', et 'omnes canes'.

Pronominafontem recensere

Pronomina personaliafontem recensere

Pronomina personalia comitatu et genere mutant.

  • Ego = watashi (genus commune)

Promomina demonstrativafontem recensere

  • ko (こ) 'hic', so (そ) 'ille', a (あ) 'illud (procul)'

Verbafontem recensere

Verba personis, numeris, generibus non coniugant. Ergo verbum hanashita (話した) significare potest 'dixi', 'dixisti', 'dixit', etc.

Duo tempora adsunt, praesens et praeteritum.

Verba pro comitatibus mutant:

  • sententia basica? = tabe-ta (食べた)
  • sententia comis = tabe-mashita (食べました)

Utraque sententiarum significat praeteritum verbi 'edendi'.

Particulaefontem recensere

Lingua Iaponica significat casus per particulas grammaticas.

Lingua Iaponica etiam tenet particulam wa (は) (per "ha" scribitur), quae similis est Latinae 'de', sed cum usu nominativi.

Watashi watomodachi nihon oagemasu
私(は)友達に本をあげます
(de) meamicolibrumdo

Wa は vs. Ga が

Quidem ga subiectum sententiae significat, at wa subiectum orationis significat.

  • 私はマルクスです。 イタリア人です。日本語ができます。
  • watashi-wa Marukusu-desu. Itaria-jin-desu. Nihongo-ga deki-masu.
  • Marcus sum. Italus sum. Iaponice dicere possum.

Nota: Nihongo subiectum tertiae sententiae est, sed watashi 'ego' subiectum orationis est.[1][2]

Vocabulariumfontem recensere

Vocabulario da lingoa de Iapam Lusitane anno 1603 divulgatum: titulus

Essefontem recensere

Tria verba de esse adsunt; iru (いる), aru (ある), et da (だ).

  • hon-wa tēburu-ni aru. 'Liber est in mensa.'
  • inu-wa doko-ni iru-ka. 'Ubi est canis?'
  • da per omnes nomina statum significat.
  • kodomo-wa shizuka-da. 'Puer est tranquillus.'
  • watashi-wa roumajin-da. 'Ego sum Romano.'

Diesfontem recensere

hai (はい) et iie (いいえ)fontem recensere

Multe dure converteri.

  • hai (はい) 'concordat, est, ita', etc. sit. Similis verbi Anglici yes et Francogallici oui est.
  • iie (いいえ) 'non concordat, non est, non ita, minime, non', etc. sit. Similis verbi Anglici no et Francogallici non est.

Ceterafontem recensere

(Verba similiter latine):

  • esa (餌)/(えさ) 'esca' aut 'cibum'
  • okiru (起きる) 'accidere' ('occidere')
  • iku (行く) 'ire'
  • namae (名前) 'nomen'
  • taifū (台風) 'typhon'/'tempestas'

Nexus interni

Notaefontem recensere

Bibliographiafontem recensere

Fontes Latinifontem recensere

Nexus externifontem recensere

Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Iaponicam spectant.


🔥 Top keywords: Main PageSpecial:SearchWikipedia:Featured picturesYasukeHarrison ButkerRobert FicoBridgertonCleopatraDeaths in 2024Joyce VincentXXXTentacionHank AdamsIt Ends with UsYouTubeNew Caledonia2024 Indian general electionHeeramandiDarren DutchyshenSlovakiaKingdom of the Planet of the ApesAttempted assassination of Robert FicoLawrence WongBaby ReindeerXXX: Return of Xander CageThelma HoustonFuriosa: A Mad Max SagaMegalopolis (film)Richard GaddKepler's SupernovaWicked (musical)Sunil ChhetriXXX (2002 film)Ashley MadisonAnya Taylor-JoyPlanet of the ApesNava MauYoung SheldonPortal:Current eventsX-Men '97