Imperator Lapidis Nephritici multis nominibus appellatur, inter quae Avus Caelestis (Mandarinice 天公 Tiān Gōng, quod primum significavit 'Ducem Caelestem', nomen a plebe adhibitum), Dominus Lapidis Nephritici,Maximus Imperator, ac Magnus Lapidis Nephritici Imperator (玉皇上帝 Yu Huang Shangdi vel 玉皇大帝 Yu Huang Dadi).
In mythologia Sinica sunt multae fabulae de Imperatore Lapidis Nephritici. De eius origine dicebatur heres regis esse regni Felicitatis Purae et Luminum Ornamentorumque Augustorum et Caelestium. Recens natus mirabilem lucem emittebat, omnem regnum illuminans. Puer benignus, intellegens, sapiens, se ad egentes adiuvandos dedidit.
Tworuschka, Monika, et U. Tworuschka, eds. 1992. Religionen der Welt in Geschichte und Gegenwart. Gütersloh: Bertelsmann.
Yang Yang. 1995. Die Entstehung der chinesischen Jadekultur. In Das alte China: Menschen und Götter im Reich der Mitte. Ausstellungskatalog der Kulturstiftung Ruhr Essen. ISBN 3777466409.