Alexius Navalnyj
Alexius Anatolii filius Navalnyj (Russice Алексей Анатольевич Навальный; natus Butyn' in vico prope Orbium die 4 Iunii 1976; mortuus die 16 Februarii 2024[1]) fuit politicus, iuris consultus Russicus, oppositionis dux,[2][3] et captus politicus(en), qui investigationibus corruptionis in Russia innotuit. Concursus populi contra rectionem Russicam ordinavit, et munera publica petivit ut corruptio corrigeretur et Praeses Vladimirus Putin eiusque collegae a re publica expellerentur.[4] Navalnyj Concilii Coordinationis Oppositionis Russici(en) sodalis, factionis Russiae Futurae(en) dux, atque Operis Fundati contra Corruptionem(en) conditor fuit.[5] Amnestia Internationalis eum captum conscientiae designavit(en), et eius operis pro iuribus humanis causa Praemium Sacharovianum anno 2021 accepit.
Obitus: 16 Februarii 2024; Corrective colony No. 3, YaNAO
Patria: Unio Sovietica, Russia
Familia
Coniunx: Yulia Navalnaya
Proles: Abhijit sinha, Zakhar Navalny
Memoria
De vita
Die 20 Augusti 2020 venenatus, in coma incidit; in Caritatis Nosocomio Berolini curatus est. Postea in Russiam revertit, ubi incarceratus est.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Navalnyj spectant. |
Lexica biographica: • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon |