Dada

Dada, sive Dadaismus, fuit motus artis avant-garde Europaei saeculo vicensimo ineunte mromotus. Multi postulant Dadam Turici in Helvetia coepisse anno 1916, unde Berolini mox percrebuit, sed summa Dada Novi Eboraci a Hugo Ball et Cabaret Voltaire anno superiore fuit, anno 1915.[1] Apud The Language of Art Knowledge Donae Budd legitur:

Marcellus Duchamp, Fons, 1917. Photographema Alfredi Stieglitz.
Rrose Sélavy, alter ego Marcelli Duchamp, Dadaistae celeberrimi.
Museum Dada Janco, ex Marcello Janco appellatum, in oppido Ein Hod Israelis.

Dada ex responso negante horroribus Belli Orbis Terrarum natum est. Hic motus inter civitates a grege artificum et poetarum cum Cabaret Voltaire Turici consociatorum coeptus est. Dada rationem et logicam negavit, nugas, irrationalitatem, et intuitum magni aestimans. Origo nominis Dada non est manifesta; nonnulli credunt id esse vocabulum nugatorium. Alii tenent id ex da, da ('ita, ita' in Dacoromanice significantium) oriri, verbo a Tristano Tzarae et Marcello Janco artificibus Romanianis crebro adhibito. Alia coniectura adfirmat nomen Dada per congressionem gregis factus esse cum culter chartaceus in dictionarium Francicum-Theodiscum insertus ad dada, vocabulum Francicum pro harundine casu indicaret.[2][3]

Motus praecipue se cum artibus oculorum, litteris, poesi, edictis artis, doctrinis artis, theatro, et designatione graphica implicavit, et eius animum civilem contra bellum intendit in obtinentibus artis normis per opera culturalia contra artem reiectis. Dada, praeter bellum reprehensum, contra habitus bourgeois fuit, se in rebus civilibus cum sinistro rerum novarum cupido coniungens.

Novum Eboracum

Sicut Turicum, Novum Eboracum pro refugio fuit scriptorum et artificum bellum Europaeanum fugientium. Marcellus Duchamp et Franciscus Picabia non ita multo postquam a Francia advecti erant, in Man Ray, artificem Americanum inciderunt. Ante 1916, hi tres centrum agitationum extremarum contra artem in Civitatibus Foederatis fuerunt. Beatrice Wood, Americana quae in Francia rebus variis studuerat, se cum eis mox coniunxit; pariter Elsa von Freytag-Loringhoven. Arthurus Cravan, conscriptionem militarem in Francia fugens, ad tempus aderat. Multum eorum agitationis in 291, pinacotheca Alfredi Stieglitz, et in domu Gualterii et Ludovicae Arensberg nisum est.

Poesis, musica, sonus

Dada magnum non solum apud artes oculorum et litterarum potuit, sed se in sonos et musicam extendit. Curtius Schwitters poemata excogitavit quae poemata sonorum appellavit, cum Franciscus Picabia et Georgius Ribemont-Dessaignes musicam Dada componerent, quae in Festo Dada, Lutetiae die 26 Maii 1920 habito, peracta est. Erwinus Schulhoff, Ioannes Heusser, Albertus Savinio, aliisque compositores musicam Dada appellatam fecerunt, cum Sexviri notissimi, participibus motus Dada adiuvantibus, vicissim facerent ut sua opera in conventibus Dada peragerentur. Praeterea, Ericus Satie notiones Dada per suum curriculum leviter attigit, sed se cum impressionismo musico praecipue consociavit.

In prima re Dada edita, Hugo Ball "orchestram balalaikarum" descripsit quae "suavia carmina vulgaria psallerat." Musica Africana et iaz in conventibus Dada saepe audita sunt, reditum ad naturam et primitivismum simplicem significantia.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Archives Dada / Chronique. 2005. Lutetiae: Hazan.
  • Ball, Hugo. 1996. Flight Out Of Time. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press.
  • Jones, Dafydd. 2014. Dada 1916 in Theory: Practices of Critical Resistance. Liverpool: Liverpool University Press. ISBN 978-1-78138-020-8.
  • Biro, M. 2009. The Dada Cyborg: Visions of the New Human in Weimar Berlin. Minneapoli: University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-3620-6.
  • Dachy, Marc. 1989. Journal du mouvement Dada 1915-1923. Genève: Albert Skira.
  • Dada & les dadaïsmes. 1994. Folio Essais, 257. Lutetiae: Gallimard.
  • Jovanov, Jasna. 1999. Demistifikacija apokrifa: Dadaizam na jugoslovenskim prostorima. Novi Sad: Apostrof.
  • Dada, la révolte de l'art. 2005. Lutetiae: Gallimard / Centre Pompidou, Découvertes Gallimard (n° 476).
  • Dada, catalogue d'exposition. 2005. Centre Pompidou.
  • Durozoi, Gérard. 2005. Dada et les arts rebelles. Lutetiae: Hazan, Guide des Arts.
  • Gammel, Irene. 2002. Baroness Elsa: Gender, Dada and Everyday Modernity. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press.
  • Hoffman, Irene. Documents of Dada and Surrealism: Dada and Surrealist Journals in the Mary Reynolds Collection. Ryerson and Burnham Libraries, The Art Institute of Chicago.
  • Huelsenbeck, Richard. 1991. Memoirs of a Dada Drummer. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press.
  • Jones, Dafydd. 2006. Dada Culture. Novi Eboraci et Amstelodami: Rodopi Verlag.
  • Lavin, Maud. 1993. Cut With the Kitchen Knife: The Weimar Photomontages of Hannah Höch. Portu Novo: Yale University Press.
  • Lemoine, Serge. Dada. Lutetiae: Hazan, coll. L'Essentiel.
  • Lista, Giovanni. 2005. Dada libertin & libertaire. Lutetiae: L'insolite.
  • Melzer, Annabelle. 1976, 1994. Dada and Surrealist Performance. Baltimorae et Londinii: PAJ Books, ser. Baltimore and London: The Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-4845-8.
  • Novero, Cecilia. 2010. Antidiets of the Avant-Garde: From Futurist Cooking to Eat Art... University of Minnesota Press.
  • Richter, Hans. 1965. Dada: Art and Anti-Art. Londinii: Thames and Hudson.
  • Sanouillet, Michel. 1965, 1993. 2005. Dada à Paris. Lutetiae: Jean-Jacques Pauvert.
  • Sanouillet, Michel. 2009. Dada in Paris. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press.
  • Schneede, Uwe M. 1979. George Grosz, His life and Work. Novi Eboraci: Universe Books.
  • Verdier, Aurélie. 2005. L'ABCdaire de Dada. Lutetiae: Flammarion.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Dadam spectant.
Edicta