Franciscus Baco
Franciscus Baco,[1] seu Baconus,[2] de Verulamio, Vice-Comes Sancti Albani (vulgo Francis Bacon, First Viscount of St. Albans, 1561–1626), fuit homo universalis, philosophus, scriptor, iuris consultus, vir publicus Anglicus, qui pater empirismi habetur. Notus est proverbio "scientia potestas est."[3]
De vita
Franciscus Baco Londini die 22 Ianuarii anno 1561 natus est. Pater eius erat Nicolaus Baco, vir publicus et quidem custos magni sigilli[4] Elisabetha I regnante. Franciscus domi eruditus est, quod infirma valetudine esset. Mater eius erat Anna Cooke, femina doctissima, quae non solum Graece et Latine, sed etiam Francice et Italiane optime callebat. Franciscus una cum Antonio fratre maiore in contextu potestatis politicae, eruditionis humanisticae, studii Calvinistici crevit.[5]
Anno 1573 Franciscus, cum duodecim annos natus esset, Antonium secutus in Collegio Trinitatis Cantabrigiae in universitate studere coepit. Tribus annis post, anno 1576, studia iuris prudentiae exercere coepit apud Hospitium Grayense (Gray’s Inn),[6] sed paulo post studia sua intermisit, cum in Francia adiutor legati conductus esset.
Opera
- Essays (1597)
- The Elements of the Common Law of England (1597)
- A Declaration of the Practises & Treasons Attempted and Committed by Robert, late Earl of Essex and his Complices (1601)
- Temporis Partus Masculus (1603)
- De Interpretatione Naturae Prooemium (1603)
- Cogitationes de Natura Rerum (1604)
- Cogitationes de Scientia Humana (1604)
- Francis Bacon His Apology, in Certain Imputations Concerning the late Earl of Essex (1604)
- Certain Considerations Touching the Better Pacification and Edification of the Church of England (1604)
- The Proficience and Advancement of Learning (1605)
- Cogitata et Visa, 1607
- De sapientia veterum liber (1609)
- Descriptio Globi Intellectus (1612)
- The Charge of Sir Francis Bacon, Knight, the King's Attorney-General, Touching Duels (1614)
- The Wisdom of the Ancients (1619)
- Novum Organum (1620)
- The History of the Reign of King Henry the Seventh (1622)
- Historia Naturalis et Experimentalis (1623)[7]
- Apophthegms, New and Old (1625)
- The Translation of Certain Psalms (1625)
- Nova Atlantis (1626)
- De Augmentis Scientiarium (1623)
- Redargutio Philosophiarum
- Sylva Sylvarum (1627)
- Scripta in naturali et universali philosophia (1653)
- Thema Coeli (1653)
- De Principiis atque Originibus (1653)
- Inquisitio Legitima de Motu (1653)
- Baconiana, Or Certain Genuine Remains Of Sr. Francis Bacon (1679)
- Valerius Terminus of the Interpretation of Nature, with Annotations of Hermes Stella (1734)
- Promus (1883)
Notae
Bibliographia
- Nieves Mathews, Francis Bacon: the history of a character assassination. Novo Portu: Yale University Press, 1996. ISBN 0-300-06441-1.
- Markku Peltonen, ed., The Cambridge Companion to Bacon. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1996. ISBN 0-521-43498-X.
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Baconum spectant. |
- De Francisco Bacone (Anglice)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "BACON, Francis" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 330–331 (Theodisce)
- Opera Baconis (Anglice)
- Opuscula varia posthuma (editio 1658 apud archive.org) (Latine)