Planta herbacea

(Redirectum de Herba)

Planta herbacea, saepe herba tantum appellata, in botanice est planta vascularis quae persistenti cauli lignei supra solum caret.[1][2] Vocabulum herba alias significationes in arte coquinaria, medicina, aliisque campis habet.[3] Inter plantas herbaceas sunt permultae plantae perennes paeneque omnes plantae annuae et biennes.[4] Inter eas etiam sunt graminoidea, forba?, et bryophyta.[5] Forba plantae herbacea foliis latis ferentes aestimantur,[6] sed graminoidea sunt plantae quae graminum similes sunt, plerumque poaceae verae, cyperaceae, et juncaceae.[7][8]

Trientalis latifolia est perennis planta herbacea quae in imo silvarum in occidentali America Septentrionali strato invenitur.

Vide etiam paginam discretivam: Herba (discretiva)

Plurimae plantae herbaceae sunt parvae et humiles, contra plantas ligneas, et caules molles viridesque habere solent, lignificatione carentes, atque earum auctus supra solum est ephemeralis, saepe tempestivus.[9] Ex contrario, plantae vasculares non herbaceae sunt plantae ligneae, quibus sunt caules supra solum quae vivae manent, etiam per tempus reses, surculosque proximo anno ex partibus supra solum producunt; inter tales plantas sunt arbores, frutices, lianae, bambusaeque ligneae. Bambusoideae quidem plantae herbaceae aestimantur, quia caulis textus vere ligneos non continet.[10]

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Clapham, Tutin, et Warburg. Flora of the British Isles. Editio secunda.
  • Deléage, Jean-Paul. (1991) 2010. Histoire de l'écologie: une science de l'homme et de la nature. Lutetiae: La Découverte. Coll. Histoire des sciences. ISBN 2-7071-2067-7, ISBN 9782707155139.
  • Semmar, Nabil. 2010. Chemotaxonomical analyses of herbaceous plants based on phenolic and terpenic patterns: flexible tools to survey biodiversity in grasslands. Novi Eboraci: Nova Science Publishers, Inc. ISBN 9781536111187 (ebook).
  • Van der Valk, A. G., ed. 2009. Herbaceous plant ecology: recent advances in plant ecology. Dordrecht et Novi Eboyaci: Springer. ISBN 9789048127979, ISBN 9789048127986

Nexuis externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad plantam herbaceam spectant.