Hungari

Gentiles nostri, lingua sua Magyari, quiqui multitudine populorum arctati, auitas inter Volgam et Vral fluuios, in Asia, sedes linquendi, amplioresque armorum virtute aquirendi consilium ceperunt; illud haud temere, non sine Duce, non absque pactis duxerunt equendum.

—Decretum originale Andreae Secundi quo regnum Hungariae constituit anno 1222[1]

Hungari vel Ungari (-orum m.) (Hungarice: Magyar, pl. Magyarok) Hungariam incolunt, ubi maximam partem incolarum efficiunt (9 500 000), praeterea Transsilvaniam (in Romania), Ucrainam Transcarpathaneam, partem meridionalem Slovaciae, Burgenlandiam (in Austria), partem orientalem Croatiae et Voivodinam (in Serbia) (in his terris omnes universi 2 400 000). Alii (circiter) 1 500 000 in alias terras dispersi sunt[2].Lingua Hungarica est Lingua Finno-Ugrica. Linguae simillimae intra hanc familiam linguarum sunt Khanty et Mansi, quam ob rem quaedam affinitas maiorum horum populorum cum illis Hungarorum ponitur. Cum autem Lingua Finnica et Estonica mutuo (ad certum gradum) facile intellectu sint, Lingua Hungarica et Linguae Finnica Estonicaque mutuo intelligibiles non sunt, quod ramus Hungaricus iam ante 3000 annos a ramo Finnico diffissus est.

Hungari in Europa media
(secundum census annorum 1991 et 1992)

Distributio per terras

Terra/RegioNumerus Hungarorum sive hominum
stirpis Hungaricae [3]
Romania1.434.377 (2002)
Slovacia520.528 (2001)
Serbia293.299 (2002)
Ucraina Transcarpathanea156.600 (2001)
Austria40.583
Croatia16.595
Sloveniaca. 6.500
Germaniaca. 120.000
Europa occidentalisca. 75.000–85.000
Europa septentrionalisca. 40.000–45.000
Cechiaca. 15.000–20.000
Israelca. 200.000–250.000
USA1.398.724 (2000)
Canada267.255
Argentiniaca. 40.000 - 50.000
Brasiliaca. 350.000
America Australis (ohne Brasilien)ca. 50.000–150.000
Australia und Oceaniaca. 65.000
Asiaca. 30.000
Africaca. 10.000

Siculi (Hungarice: Székely, pl. Székelyek) sunt gens Transsilvaniae in Romania, qui varietate Linguae Hungaricae loquuntur. Numerus eorum circiter 670.000 est.

Notae