Lingua Iudaeo-Germanica

lingua
Abecedarium Hebraicum
א Alephב Beth
ג Gimelד Daleth
ה Heו Vau
ז Zaiinח Heth
ט Tethי Iod
כ Caphל Lamed
מ Memנ Nun
ס Samechע Hain
פ Peצ Tsade
ק Cophר Res
ש Sinת Thau

Lingua Iudaeo-Germanica (ייִדיש YIDISh, Jiddisch, Yiddish) est lingua quae Iudaei Aschenez mediae et orientalis Europae usque a medio aevo loquuntur. Quae lingua primo a Germanica medaevali deducta etiam aliquantum sermonibus Semiticis, Slavicis, Romanicis imbuta est. Itaque simpliciter dici potest linguam Iudaeo-Germanicam esse instar linguae Theodiscae litteris Hebraicis scriptae, nonnullis vocabulis Hebraicis admixtis.

Sententiola ײִדיש לעבט, jidiʃ lɛbt ('lingua Iudaeo-Germanica vivit')

Nomen

Nomen optimum Latinum esse videtur lingua Iudaeo-Germanica. Accuratius quidem Iudaeo-Theodisca dici potest, sed multo minus simpliciter et facile. Sunt, qui "linguam Iiddicam" dicant, sed lingua Latina litteram /i/ simplicem praeferre litterarum /ji/ combinationi videtur. Constat nomen YIDISh nihil aliud esse nisi adiectivum Iudaeo-Germanicum 'Iudaicum' significans. Licet igitur locis certis dicere "linguam Iudaicam", dummodo, quae lingua Iudaica indicetur, e contextu rerum pateat.

Loci

  • Iohannis Buxtorfi. 1615 Thesaurus grammaticus linguae sanctae hebraeae . . . Lectionis Hebraeo-Germanicae usus & exercitatio (in titulo).
  • Francisci Haselbauer. 1742. Fundamenta grammatica duarum praecipuarum linguarum Orientalium, scilicet: Hebraicae, et Chaldaicae; cum appendice de idiotismo Germanico Judaeorum.
  • Sauli Chajes. 1933. Thesaurus pseudonymorum quae in litteratura hebraica et judaeo-germanica inveniuntur.
  • Bibliotheca Augustana. Ca. 1996. Bibliotheca Iiddica.

Nexus interni

Nexus externi

Maiores linguae novissimae

Batava Capitensis · Danica · Batava · Anglica · Theodisca · Norvegica · Suecica · Iudaeogermanica

Minores linguae novissimae

Faeroensis · Frisica · Islandica · Luxemburgica

Extinctae linguae

Anglosaxonica · Burgundica · Crimaeo-Gothica · Francica · Gutnica antiqua · Gothica · Langobarda · Nordica antiqua · Noroena · Protonordica · Saxonica antiqua · Vandalica

Regionaliter recognitae linguae Germanicae

Bavarica · Limburgica · Saxonica · Saterlandiofrisiana v. Septentriofrisiana · Germano-Scotica · Ulsterica