Ludificatio Kalendarum Aprilium


Ludificatio Kalendarum Aprilium [1] est quotannis Kalendis Aprilibus. Est dies iocorum. Alius alio falsis seu vanis mandatis seu negotiis illudet. In societate mercantili exempli gratia collegae dicitur: "Nonne audivisti? Hodie prima hora post meridiem conventus omnium in atrio erit!" Sed certe hoc prorsus inventum est et collega credulus in cassum in atrium it.

In diurnariis Kalendarum Aprilium editis sunt nuntia ficta quibus lectores vel lectrices credulae ludibrio habentur.

De origine diei morum

Originem moris nescimus. Forsitan in antiquitate Romana Kalendis Aprilibus dies feria Veneri deae dedicata fuit, qua die mores nostrae aetatis orti sint. [2]

Hispania et America Latina

In Hispania et America Latina eiusmodi mores Kalendis Aprilibus non habentur sed die Sanctorum Innocentium (i. e. 28 Decembris).

Notae

Nexus externi